1 Rois - Caput 2

1 Rois 2.1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens 1 Rois 2.2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir 1 Rois 2.3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 1 Rois 2.4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel 1 Rois 2.5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius 1 Rois 2.6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos 1 Rois 2.7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 1 Rois 2.8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio 1 Rois 2.9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum 1 Rois 2.10 dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David 1 Rois 2.11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus 1 Rois 2.12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis 1 Rois 2.13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus 1 Rois 2.14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille 1 Rois 2.15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei 1 Rois 2.16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere 1 Rois 2.17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem 1 Rois 2.18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi 1 Rois 2.19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius 1 Rois 2.20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam 1 Rois 2.21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor 1 Rois 2.22 responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 1 Rois 2.23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc 1 Rois 2.24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias 1 Rois 2.25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est 1 Rois 2.26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus 1 Rois 2.27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo 1 Rois 2.28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris 1 Rois 2.29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum 1 Rois 2.30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi 1 Rois 2.31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei 1 Rois 2.32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda 1 Rois 2.33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino 1 Rois 2.34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto 1 Rois 2.35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar 1 Rois 2.36 misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc 1 Rois 2.37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum 1 Rois 2.38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis 1 Rois 2.39 factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth 1 Rois 2.40 et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth 1 Rois 2.41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset 1 Rois 2.42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi 1 Rois 2.43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod praeceperam tibi 1 Rois 2.44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum 1 Rois 2.45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum 1 Rois 2.46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est

1 Rois : Caput 2

The Last Days of David and the Reign of Solomon

Chapter 2 of the book of 1 Kings recounts the last days of King David and the beginning of the reign of his son, Solomon. This seminal text sheds light on how the new king established his authority and the challenges he must overcome to consolidate his reign.

David's Instructions

In this chapter, David, as father and king, delivers final instructions to Solomon. He teaches him the importance of justice, keeping promises, and the smooth transition of power. This advice is crucial for Solomon as he takes the reins of the kingdom of Israel.

Threats to Solomon's Kingship

1 Kings 2 also addresses the threats to Solomon's kingship. This passage illustrates the need to act with wisdom and determination to secure one's throne in the face of adversity.

Themes of Wisdom and Leadership

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate deeply with the themes of wisdom and leadership present in this crucial chapter.

Deuteronomy 17:18-20

"When he sits on the throne of his kingdom, he must write for himself a copy of this law on a scroll, which is entrusted to the Levitical priests. He must keep it with him and read it all the days of his life, so that he may learn to fear the Lord his God and to faithfully fulfill all the words of this law and these decrees, in order Let him not consider himself superior to his fellow Israelites or deviate from the law, either to the right or to the left. Thus, he and his descendants will reign long over his kingdom in Israel."

This law, intended for the kings of Israel, is undeniably relevant in 1 Kings 2, where David gives his final instructions to Solomon on how to rule with integrity.

Proverbs 25:5

"Remove the wicked from before the king, and his throne will be established in righteousness."

This proverb, taken from the wisdom of Solomon, highlights the steps he takes in 1 Kings 2 to establish his kingship by removing threats to his throne.

2 Samuel 7:12-13

"When your days are fulfilled and you lie with your ancestors, I will choose one of your sons, one of your own body, to succeed you, and I will establish his kingdom. He will build a temple for my name, and I will establish the throne of his kingdom forever."

This promise made to David is fulfilled in 1 Kings 2 with the consolidation of Solomon's reign.

Psalms 89:35-37

"I have sworn once and for all by my holiness, and I will not lie to David, that his seed shall endure forever, and his throne shall be as the sun before me; it shall be established forever as the moon, a faithful witness in heaven."

This psalm reaffirms God's promise to the line of David, which continues with Solomon in 1 Kings 2.

Proverbs 16:12

"Kings hate the practice of wickedness, but a throne is established in righteousness."

This proverb reflects Solomon's actions in 1 Kings 2, illustrating his commitment to establishing justice and strengthening his reign.

Meditating on these passages, we are called to recognize the importance of wisdom and justice in our own lives and to follow the example of God-inspired leaders.