1 Corinthiens - Caput 3

1 Corinthiens 3.1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 1 Corinthiens 3.2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 1 Corinthiens 3.3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 1 Corinthiens 3.4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 1 Corinthiens 3.5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 1 Corinthiens 3.6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 1 Corinthiens 3.7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 1 Corinthiens 3.8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 1 Corinthiens 3.9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis 1 Corinthiens 3.10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 1 Corinthiens 3.11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 1 Corinthiens 3.12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 1 Corinthiens 3.13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 1 Corinthiens 3.14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 1 Corinthiens 3.15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 1 Corinthiens 3.16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 1 Corinthiens 3.17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos 1 Corinthiens 3.18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 1 Corinthiens 3.19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1 Corinthiens 3.20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt 1 Corinthiens 3.21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 1 Corinthiens 3.22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 1 Corinthiens 3.23 vos autem Christi Christus autem Dei

1 Corinthiens : Caput 3

Reflections on 1 Corinthians Chapter 3

Chapter 3 of the first letter to the Corinthians addresses crucial themes such as spiritual immaturity and true ministry. The apostle Paul challenges us on how to grow in Christ. He criticizes the divisions that undermine the unity of the church, comparing believers to spiritual babies who still need milk rather than solid food.

Metaphors of Ministry

In his speech, Paul uses agricultural and architectural metaphors to illustrate the nature of ministry. He emphasizes that it is God who provides growth, and that the role of leaders is to build the church on the right foundation: Christ. This passage also highlights the responsibility of spiritual leaders and the importance of building on a solid foundation.

Five Enlightening Bible Passages

Let's consider together five Bible passages that enrich our understanding of the fundamental principles of this instructive chapter: