1 Corinthiens - Caput 15

1 Corinthiens 15.1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 1 Corinthiens 15.2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 1 Corinthiens 15.3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Corinthiens 15.4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 1 Corinthiens 15.5 et quia visus est Cephae et post haec undecim 1 Corinthiens 15.6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 1 Corinthiens 15.7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 1 Corinthiens 15.8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 1 Corinthiens 15.9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 1 Corinthiens 15.10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 1 Corinthiens 15.11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 1 Corinthiens 15.12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Corinthiens 15.13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 1 Corinthiens 15.14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 1 Corinthiens 15.15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 1 Corinthiens 15.16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 1 Corinthiens 15.17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Corinthiens 15.18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 1 Corinthiens 15.19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 1 Corinthiens 15.20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 1 Corinthiens 15.21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 1 Corinthiens 15.22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 1 Corinthiens 15.23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 1 Corinthiens 15.24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 1 Corinthiens 15.25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 1 Corinthiens 15.26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 1 Corinthiens 15.27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 1 Corinthiens 15.28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 1 Corinthiens 15.29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 1 Corinthiens 15.30 ut quid et nos periclitamur omni hora 1 Corinthiens 15.31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 1 Corinthiens 15.32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 1 Corinthiens 15.33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 1 Corinthiens 15.34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 1 Corinthiens 15.35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 1 Corinthiens 15.36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 1 Corinthiens 15.37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 1 Corinthiens 15.38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 1 Corinthiens 15.39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 1 Corinthiens 15.40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 1 Corinthiens 15.41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 1 Corinthiens 15.42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 1 Corinthiens 15.43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 1 Corinthiens 15.44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 1 Corinthiens 15.45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 1 Corinthiens 15.46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 1 Corinthiens 15.47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 1 Corinthiens 15.48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 1 Corinthiens 15.49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 1 Corinthiens 15.50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 1 Corinthiens 15.51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 1 Corinthiens 15.52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 1 Corinthiens 15.53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 1 Corinthiens 15.54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 1 Corinthiens 15.55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 1 Corinthiens 15.56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 1 Corinthiens 15.57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 1 Corinthiens 15.58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

1 Corinthiens : Caput 15

The Resurrection: Foundation of Our Faith

Chapter 15 of First Corinthians powerfully defends the reality and importance of the resurrection. What is the central hope of the gospel? The apostle Paul reaffirms Christ's resurrection as the very foundation of our faith, presenting tangible evidence and credible witnesses. He also explores the profound implications of the resurrection for believers, describing the resurrected body and the ultimate victory over death. This passage concludes with a call to persevere in our faith.

Five Enlightening Bible Passages

Let's consider together five biblical passages that illuminate the crucial concepts of this foundational chapter.

Romans 6:5

"If we were united with him in death, we will certainly be united with him in his resurrection." This verse reflects the theme of resurrection discussed in 1 Corinthians 15.

1 Thessalonians 4:14

"If we believe that Jesus died and rose again, we also believe that God will bring, through Jesus and with him, those who have slept in him." Similar to 1 Corinthians 15, this verse speaks of the resurrection of believers.

Philippians 3:20-21

"Our citizenship, however, is in heaven, from where we eagerly await a Savior, the Lord Jesus Christ. He will transform our lowly bodies to be like his glorious body, according to his effective working to subdue all things to himself." This verse echoes the theme of the resurrection body discussed in 1 Corinthians 15.

John 11:25-26

"Jesus said to her, 'I am the resurrection and the life. Whoever believes in me, even if he dies, will live; and whoever lives and believes in me will never die. Do you believe this?'" This statement by Jesus directly relates to the discussion of the resurrection in 1 Corinthians 15.

2 Corinthians 5:1

"We know that if the temporary earthly dwelling in which we live is destroyed, we will have a building from God, an eternal house in heaven, not built with hands." This verse also reflects the theme of the resurrection body discussed in 1 Corinthians 15.

These passages remind us the importance of the resurrection and encourage us to live in hope and faith, knowing that victory over death has been promised to us by our Lord Jesus Christ.