1 Chroniques - Caput 4

1 Chroniques 4.1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal 1 Chroniques 4.2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi 1 Chroniques 4.3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni 1 Chroniques 4.4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem 1 Chroniques 4.5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara 1 Chroniques 4.6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara 1 Chroniques 4.7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan 1 Chroniques 4.8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 1 Chroniques 4.9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 1 Chroniques 4.10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 1 Chroniques 4.11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 1 Chroniques 4.12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha 1 Chroniques 4.13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath 1 Chroniques 4.14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 1 Chroniques 4.15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez 1 Chroniques 4.16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel 1 Chroniques 4.17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 1 Chroniques 4.18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 1 Chroniques 4.19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi 1 Chroniques 4.20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth 1 Chroniques 4.21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 1 Chroniques 4.22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 1 Chroniques 4.23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi 1 Chroniques 4.24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 1 Chroniques 4.25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 1 Chroniques 4.26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 1 Chroniques 4.27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 1 Chroniques 4.28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 1 Chroniques 4.29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad 1 Chroniques 4.30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 1 Chroniques 4.31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 1 Chroniques 4.32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque 1 Chroniques 4.33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 1 Chroniques 4.34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 1 Chroniques 4.35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel 1 Chroniques 4.36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia 1 Chroniques 4.37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia 1 Chroniques 4.38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 1 Chroniques 4.39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 1 Chroniques 4.40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 1 Chroniques 4.41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 1 Chroniques 4.42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 1 Chroniques 4.43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

1 Chroniques : Caput 4

Reflections on 1 Chronicles Chapter 4

Chapter 4 of 1 Chronicles offers valuable insight into the genealogies of Judah and Simeon, revealing significant historical insights. This text, much more than a simple list of names, also includes poignant stories, such as the prayer of Jabez, which invite us to reflect on our relationship with God.

Themes of Inheritance and Blessing

Through this chapter, we discover essential aspects of tribal life, territorial conquests, and divine blessings. 1 Chronicles 4 sheds light on how God works through individuals and families throughout history, emphasizing the importance of spiritual inheritance that is passed down from generation to generation.

Five Enlightening Bible Passages

We invite you to explore five Bible passages that enrich our understanding of the themes of inheritance and blessing present in 1 Chronicles 4:

As we meditate on these passages, we are called to recognize and appreciate the spiritual heritage that has been passed down to us and to implore divine blessings in our own lives. May our faith be strengthened by these stories, guiding us along the path God has laid out for us.