Romains - Caput 4

Romains 4.1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem Romains 4.2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum Romains 4.3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam Romains 4.4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum Romains 4.5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam Romains 4.6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus Romains 4.7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata Romains 4.8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum Romains 4.9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam Romains 4.10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio Romains 4.11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Romains 4.12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae Romains 4.13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei Romains 4.14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio Romains 4.15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio Romains 4.16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum Romains 4.17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Romains 4.18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum Romains 4.19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae Romains 4.20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo Romains 4.21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere Romains 4.22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam Romains 4.23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi Romains 4.24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis Romains 4.25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

Romains : Caput 4

Justification by Faith according to Romans 4

Chapter 4 of the Epistle to the Romans offers a profound reflection on justification by faith, drawing on the emblematic example of Abraham. This passage invites us to consider how the patriarch embodies salvation by grace and illustrates the essential doctrine that justification is granted by faith and not by works.

Abraham and David: Examples of Faith

In his exposition, Paul invokes the figures of Abraham and David to demonstrate that justification has always been based on faith. Through these examples, he highlights crucial themes such as the nature of saving faith, the imputation of righteousness, and the divine promise that forms the basis of blessing. This chapter thus reinforces the apostle's argument on the universality of the Gospel, affirming that all can access God's grace.

Reflection on Essential Bible Passages

We invite you to reflect on five biblical passages that relate to the essential themes of this illuminating chapter:

As we meditate on these verses, we are called to deepen our understanding of faith and its fundamental role in our relationship with God. May these reflections nourish our spiritual journey and strengthen our commitment to divine grace.