Romains - Caput 15

Romains 15.1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere Romains 15.2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem Romains 15.3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me Romains 15.4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus Romains 15.5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum Romains 15.6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi Romains 15.7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei Romains 15.8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum Romains 15.9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo Romains 15.10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius Romains 15.11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi Romains 15.12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt Romains 15.13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti Romains 15.14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere Romains 15.15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo Romains 15.16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto Romains 15.17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum Romains 15.18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis Romains 15.19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi Romains 15.20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Romains 15.21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent Romains 15.22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos Romains 15.23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis Romains 15.24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero Romains 15.25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis Romains 15.26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem Romains 15.27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis Romains 15.28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam Romains 15.29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam Romains 15.30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum Romains 15.31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis Romains 15.32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum Romains 15.33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

Romains : Caput 15

Reflections on Romans 15: Christian Unity and Mission

Romans chapter 15 focuses on essential themes such as Christian unity and mission. The apostle Paul challenges us on how the stronger should support the weaker. He urges believers to follow Christ's example, bearing one another's weaknesses and seeking to build one another up in the faith.

Paul's Ministry and the Importance of the Gospel

This chapter also highlights Paul's ministry to the Gentiles and his missionary projects, emphasizing the critical importance of proclaiming the gospel. Indeed, every Christian is called to participate in this divine mission. In addition, a prayer for the unity of believers is included, recalling the importance of harmony within the Christian community.

Five Enlightening Bible Passages

We invite you to reflect on five biblical passages that shed light on the fundamental principles of this inspiring chapter:

By meditating on these passages, may everyone find inspiration to live in unity and fulfill the mission God entrusts to us.