Ad Romanos - Caput 11

Ad Romanos 11.1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin Ad Romanos 11.2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel Ad Romanos 11.3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam Ad Romanos 11.4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal Ad Romanos 11.5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt Ad Romanos 11.6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia Ad Romanos 11.7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt Ad Romanos 11.8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem Ad Romanos 11.9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis Ad Romanos 11.10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva Ad Romanos 11.11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur Ad Romanos 11.12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum Ad Romanos 11.13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo Ad Romanos 11.14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis Ad Romanos 11.15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis Ad Romanos 11.16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami Ad Romanos 11.17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Ad Romanos 11.18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Ad Romanos 11.19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar Ad Romanos 11.20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time Ad Romanos 11.21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat Ad Romanos 11.22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris Ad Romanos 11.23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos Ad Romanos 11.24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae Ad Romanos 11.25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Ad Romanos 11.26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob Ad Romanos 11.27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum Ad Romanos 11.28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres Ad Romanos 11.29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei Ad Romanos 11.30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem Ad Romanos 11.31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur Ad Romanos 11.32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Ad Romanos 11.33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius Ad Romanos 11.34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit Ad Romanos 11.35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei Ad Romanos 11.36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Ad Romanos : Caput 11

The Destiny of Israel According to Romans Chapter 11

Romans chapter 11 concludes the discussion on Israel's destiny. What is God's ultimate plan for His chosen people? This hopeful text reveals that God has not completely rejected Israel, but that He has a plan for their future restoration.

Main Themes of the Chapter

The chapter explores themes such as the faithful remnant, the engrafting of the Gentiles, and the mysterious final salvation of Israel. Romans 11 culminates in a doxology that celebrates God's unfathomable wisdom.

Enlightening Bible Passages

Contemplate with us five biblical passages that illuminate the profound themes of this revelatory chapter:

  1. 1 Kings 19:18: "Yet I have reserved seven thousand in Israel, all whose knees have not bowed to Baal and whose mouth has not kissed him." - Paul quotes this verse in Romans 11:4, speaking of the faithful remnant.
  2. Isaiah 29:10 : "The Lord has caused a spirit of sleepiness to fall upon you; he has blindfolded the prophets and covered the heads of the seers." - This passage is quoted in Romans 11:8, referring to Israel's hardening.
  3. Psalms 69:22-23: "Let the table spread before them become a snare, a punishment, and a trap. Let their eyes be darkened so that they cannot see, and let their backs be bowed forever." - Paul quotes these verses in Romans 11:9-10, speaking of Israel's temporary fall.
  4. Isaiah 59:20-21: "The Redeemer will come to Zion, to those in Jacob who repent of their sins," declares the Lord. "As for me, this is my covenant with them," declares the Lord. "My Spirit who is in you and my words that I have put in your mouth will not depart from her, nor from the mouth of her children and their descendants, from now on and forever," declares the Lord." - Paul quotes this passage in Romans 11:26-27, speaking of the future salvation of Israel.
  5. Isaiah 40:13: "Who has known the mind of the Lord? Who has been your counselor?" - This verse is quoted in Romans 11:34, emphasizing the unfathomable nature of God's judgments.

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on God's faithfulness and mercy toward His people. Romans chapter 11 reminds us that, even in hardening, there is a promise of restoration and salvation for Israel.