Apocalypse - Caput 2

Apocalypse 2.1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apocalypse 2.2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apocalypse 2.3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti Apocalypse 2.4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti Apocalypse 2.5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris Apocalypse 2.6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi Apocalypse 2.7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei Apocalypse 2.8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit Apocalypse 2.9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae Apocalypse 2.10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae Apocalypse 2.11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda Apocalypse 2.12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam Apocalypse 2.13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat Apocalypse 2.14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari Apocalypse 2.15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum Apocalypse 2.16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei Apocalypse 2.17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit Apocalypse 2.18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco Apocalypse 2.19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus Apocalypse 2.20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis Apocalypse 2.21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua Apocalypse 2.22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius Apocalypse 2.23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra Apocalypse 2.24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus Apocalypse 2.25 tamen id quod habetis tenete donec veniam Apocalypse 2.26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes Apocalypse 2.27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur Apocalypse 2.28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam Apocalypse 2.29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Apocalypse : Caput 2

Christ's Messages to the Churches in Revelation

Revelation chapter 2 presents Christ's revelatory messages to four churches: Ephesus, Smyrna, Pergamum, and Thyatira. These messages contain praise and rebuke, as each church faces unique challenges. While Smyrna receives no rebuke, the other churches are called to repentance and commitment to God's promises to overcomers.

Topics Covered

This chapter addresses key themes such as perseverance in the faith, faithfulness in the face of persecution, and the danger of erroneous doctrines. He invites every Christian to examine their own lives in light of these warnings and to turn to God's promises.

Correlated Bible Passages

Let's explore together five Bible passages that reinforce the warnings and promises of this crucial chapter:

As we meditate on these passages, we are called to live in accordance with God's will, to persevere in our faith, and to remember that every rebuke is an opportunity for spiritual growth. May these messages strengthen us on our journey of faith.