Psaumes - Caput 77

Psaumes 77.1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei Psaumes 77.2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio Psaumes 77.3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis Psaumes 77.4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit Psaumes 77.5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis Psaumes 77.6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis Psaumes 77.7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant Psaumes 77.8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius Psaumes 77.9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli Psaumes 77.10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare Psaumes 77.11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis Psaumes 77.12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos Psaumes 77.13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem Psaumes 77.14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis Psaumes 77.15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa Psaumes 77.16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas Psaumes 77.17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso Psaumes 77.18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis Psaumes 77.19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto Psaumes 77.20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo Psaumes 77.21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel Psaumes 77.22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius Psaumes 77.23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit Psaumes 77.24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis Psaumes 77.25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam Psaumes 77.26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum Psaumes 77.27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata Psaumes 77.28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum Psaumes 77.29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis Psaumes 77.30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum Psaumes 77.31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit Psaumes 77.32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius Psaumes 77.33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione Psaumes 77.34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum Psaumes 77.35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est Psaumes 77.36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei Psaumes 77.37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius Psaumes 77.38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam Psaumes 77.39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens Psaumes 77.40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso Psaumes 77.41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt Psaumes 77.42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis Psaumes 77.43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos Psaumes 77.44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent Psaumes 77.45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos Psaumes 77.46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae Psaumes 77.47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina Psaumes 77.48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni Psaumes 77.49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos Psaumes 77.50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit Psaumes 77.51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham Psaumes 77.52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto Psaumes 77.53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare Psaumes 77.54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psaumes 77.55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel Psaumes 77.56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt Psaumes 77.57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum Psaumes 77.58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt Psaumes 77.59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel Psaumes 77.60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus Psaumes 77.61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici Psaumes 77.62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit Psaumes 77.63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae Psaumes 77.64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur Psaumes 77.65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino Psaumes 77.66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis Psaumes 77.67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit Psaumes 77.68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit Psaumes 77.69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula Psaumes 77.70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum Psaumes 77.71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam Psaumes 77.72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

Psaumes : Caput 77

Psalm 77: A Journey from Anguish to Hope

Asaph's Psalm 77 depicts a journey from anguish to hope, offering a reflection of our inner struggles in the face of adversity. How can we find comfort in times of despair? This moving, emotionally charged text expresses deep doubts while evoking the memory of God's mighty works in the past.

Themes Addressed in Psalm 77

The psalm addresses essential themes such as spiritual struggle, the apparent absence of God, and the power of memory in faith. Through these words, Psalm 77 offers a path through spiritual darkness, inviting believers to remember God's goodness and faithfulness.

Five Enlightening Bible Passages

Let's analyze together five biblical passages that shed light on the process of restoring faith, as revealed in this poignant psalm:

Exodus 14:21

"Then Moses stretched out his hand over the sea, and the Lord drove the sea away with a strong east wind all night long and turned the sea into dry land. The waters were divided." This passage recalls the miracle of the Red Sea, mentioned in Psalm 77:16-20, where God intervenes powerfully to save his people.

Habakkuk 3:10

"The mountains saw him and trembled. Rivers of water rushed down. The deep uttered its voice and lifted up its hands on high." This verse echoes the poetic language of Psalm 77, illustrating how nature responds to the power of God.

2 Corinthians 1:8-9

"We do not want you to be unaware, brothers, of the tribulations we suffered in the province of Asia. We were so oppressed beyond our own strength that we lost all hope of escape alive. Indeed, we were already condemned to death, so that we should not trust in ourselves but in God, who raises the dead." The apostle Paul expresses a sentiment similar to that of the psalmist, describing a journey of despair followed by trust in God.

Lamentations 3:21-23

"But I also remember this which can give me hope: because of the Lord's great love, we are not consumed, for his mercies never fail. They are new every morning; great is your faithfulness!" This passage reveals the psalmist's shift in perspective, from affliction to hope fueled by divine faithfulness.

John 14:26

"But the Counselor, the Holy Spirit, whom the Father will send in my name, he will teach you all things and bring to your remembrance all that I have said to you." This verse emphasizes the importance of memory in faith, reminding us that the Holy Spirit helps us remember God's past works, like the psalmist in Psalm 77.

May these reflections guide us on our own journey of faith, reminding us that even in the darkest moments, God's hope and light remain within reach.