Psaumes - Caput 31

Psaumes 31.1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata Psaumes 31.2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus Psaumes 31.3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die Psaumes 31.4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma Psaumes 31.5 delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma Psaumes 31.6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt Psaumes 31.7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma Psaumes 31.8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos Psaumes 31.9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te Psaumes 31.10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psaumes 31.11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

Psaumes : Caput 31

Trust at the Heart of Psalm 31

Psalm 31 is a prayer of trust in times of distress. In this poignant psalm, the psalmist shows us how to find refuge in God in the midst of trials. Written by David, this sacred text alternates between lamentations and declarations of faith, illustrating complete trust in God even in adversity.

The Essential Themes of the Psalm

Psalm 31 addresses fundamental themes such as God's faithfulness, unjust persecution, and hope in divine deliverance. It encourages us to persevere through trials, to maintain our faith, and to turn to the Lord, the source of all comfort.

Five Bible Passages that Resonate with Psalm 31

Let us consider together five Bible passages that illustrate the trust demonstrated in this comforting psalm:

May these meditations on Psalm 31 and these biblical passages strengthen us in our faith and remind us that, even in the darkest moments, we can always find refuge and courage in God.