Psaumes - Caput 17

Psaumes 17.1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit Psaumes 17.2 diligam te Domine fortitudo mea Psaumes 17.3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus Psaumes 17.4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero Psaumes 17.5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me Psaumes 17.6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis Psaumes 17.7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius Psaumes 17.8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis Psaumes 17.9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo Psaumes 17.10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius Psaumes 17.11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum Psaumes 17.12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris Psaumes 17.13 prae fulgore in conspectu eius nubes eius; transierunt grando et carbones ignis Psaumes 17.14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis; Psaumes 17.15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos Psaumes 17.16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae Psaumes 17.17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis Psaumes 17.18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me Psaumes 17.19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus Psaumes 17.20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me Psaumes 17.21 et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi Psaumes 17.22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo Psaumes 17.23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me Psaumes 17.24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea Psaumes 17.25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius Psaumes 17.26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris Psaumes 17.27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris Psaumes 17.28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis Psaumes 17.29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas Psaumes 17.30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum Psaumes 17.31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum Psaumes 17.32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum Psaumes 17.33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam Psaumes 17.34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me Psaumes 17.35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea Psaumes 17.36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit Psaumes 17.37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea Psaumes 17.38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant Psaumes 17.39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos Psaumes 17.40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me Psaumes 17.41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti Psaumes 17.42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos Psaumes 17.43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos Psaumes 17.44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium Psaumes 17.45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi Psaumes 17.46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis Psaumes 17.47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae Psaumes 17.48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis Psaumes 17.49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me Psaumes 17.50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo Psaumes 17.51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

Psaumes : Caput 17

Psalm 17: A Prayer of Justice and Protection

Psalm 17, a poignant prayer of David, invites us to reflect on divine justification. In a world where persecution can seem omnipresent, how can we truly seek God's justice? This supplicating psalm evokes the psalmist's innocence as well as his ardent desire for protection from his enemies. It addresses crucial themes such as personal integrity, divine scrutiny, and ultimate satisfaction in God. A Contrast Between Earthly Ambitions and Heavenly Hope David's poem highlights the contrast between earthly ambitions and heavenly hope. He encourages us to consider our own quest for justice and our trust in God's mercy. In this regard, we invite you to explore five biblical passages that resonate deeply with the desire for justice expressed in this penetrating psalm.

Enlightening Bible Passages

2 Timothy 4:8: "Now there is laid up for me the crown of righteousness, which the Lord, the righteous judge, will award me on that day; and not to me only, but also to all who love his coming." This verse reflects the theme of divine reward for the righteous, an echo of Psalm 17:15.

Revelation 3:10: "Just as you have kept my word to endure patiently, so I will keep you from the hour of trial which is about to come upon the whole world, to test those who dwell on the earth." This promise of divine protection echoes the psalmist's call in Psalm 17:8.

Matthew 5:8: "Blessed are the pure in heart, for they shall see God." Jesus evokes the promise of seeing God, a theme also present in Psalm 17:15.

1 John 3:2: "Beloved, now we are children of God, and it has not yet appeared what we will be, but we know that when he appears, we will be like him, for we will see him as he is." John speaks of the transformation that accompanies the vision of God, reflecting the theme of Psalm 17:15.

Romans 8:29: "For those he foreknew he also predestined to be conformed to the image of his Son, that he might be the firstborn among many brothers." Paul emphasizes the importance of being conformed to the image of Christ, a powerful echo of the transformation described in Psalm 17:15.

Conclusion

By meditating on Psalm 17 and these complementary passages, we are called to deepen our understanding of divine justice and renew our trust in God's protection. May our quest for justice be nourished by prayer and the examination of our own hearts, thus drawing us closer to our Creator and His unconditional love.