Psaumes - Caput 143

Psaumes 143.1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum Psaumes 143.2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me Psaumes 143.3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum Psaumes 143.4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt Psaumes 143.5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt Psaumes 143.6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos Psaumes 143.7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum Psaumes 143.8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis Psaumes 143.9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Psaumes 143.10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno Psaumes 143.11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis Psaumes 143.12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi Psaumes 143.13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis Psaumes 143.14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum Psaumes 143.15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

Psaumes : Caput 143

Psalm 143: A Plea for Deliverance and Guidance

Psalm 143 presents an intense plea for deliverance and guidance. In this text, David expresses his approach to dealing with the oppression of his enemies through sincere prayer. This psalm combines a confession of sin, a request for divine intervention, and a deep desire to know God's ways.

Themes Addressed in the Psalm

The psalm addresses essential themes such as human frailty, divine mercy, and the search for God's will. It serves as a model for prayer, especially in times of despair and disorientation. Through these verses, he invites each believer to turn to the Lord in times of trial.

Five Bible Passages Resonating with Psalm 143

Consider with us five biblical passages that correspond to the spiritual quest expressed in this penetrating psalm:

Meditating on these verses, we are invited to deepen our relationship with God, seek His mercy, and allow ourselves to be guided by His Holy Spirit in times of difficulty.