Psaumes - Caput 138

Psaumes 138.1 in finem David psalmus Psaumes 138.2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam Psaumes 138.3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti Psaumes 138.4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea Psaumes 138.5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam Psaumes 138.6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam Psaumes 138.7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam Psaumes 138.8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades Psaumes 138.9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris Psaumes 138.10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua Psaumes 138.11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis Psaumes 138.12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius Psaumes 138.13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae Psaumes 138.14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis Psaumes 138.15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae Psaumes 138.16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis Psaumes 138.17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum Psaumes 138.18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum Psaumes 138.19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me Psaumes 138.20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas Psaumes 138.21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam Psaumes 138.22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi Psaumes 138.23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas Psaumes 138.24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

Psaumes : Caput 138

Psalm 138: A Hymn of Thanksgiving and Trust

Psalm 138 is a true hymn of thanksgiving and trust in our Lord. How can we express our gratitude to God? This joyful psalm praises the Lord for His goodness, faithfulness, and answered prayers.

The text declares that even the kings of the earth will praise God when they hear His words. Central themes such as sincere worship, the exaltation of God's name, and His protection of the humble resonate throughout this psalm. Psalm 138 encourages us to trust in God's continued care.

Meditate on Inspirational Verses

Meditate with us on five verses that echo the gratitude and faith expressed in this inspiring psalm:

May these verses be a source of inspiration and comfort to each of us, reminding us of the greatness and faithfulness of our God. Amen.