Psaumes - Caput 118

Psaumes 118.1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini Psaumes 118.2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum Psaumes 118.3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt Psaumes 118.4 tu mandasti mandata tua custodire nimis Psaumes 118.5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas Psaumes 118.6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis Psaumes 118.7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae Psaumes 118.8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque Psaumes 118.9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos Psaumes 118.10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis Psaumes 118.11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi Psaumes 118.12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas Psaumes 118.13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui Psaumes 118.14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis Psaumes 118.15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas Psaumes 118.16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos Psaumes 118.17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos Psaumes 118.18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psaumes 118.19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua Psaumes 118.20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore Psaumes 118.21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis Psaumes 118.22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi Psaumes 118.23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis Psaumes 118.24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae Psaumes 118.25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum Psaumes 118.26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas Psaumes 118.27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis Psaumes 118.28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis Psaumes 118.29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei Psaumes 118.30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus Psaumes 118.31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere Psaumes 118.32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum Psaumes 118.33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper Psaumes 118.34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo Psaumes 118.35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui Psaumes 118.36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam Psaumes 118.37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me Psaumes 118.38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo Psaumes 118.39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda Psaumes 118.40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me Psaumes 118.41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum Psaumes 118.42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis Psaumes 118.43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi Psaumes 118.44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi Psaumes 118.45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi Psaumes 118.46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar Psaumes 118.47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi Psaumes 118.48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis Psaumes 118.49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti Psaumes 118.50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me Psaumes 118.51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi Psaumes 118.52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum Psaumes 118.53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam Psaumes 118.54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae Psaumes 118.55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam Psaumes 118.56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi Psaumes 118.57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam Psaumes 118.58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum Psaumes 118.59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua Psaumes 118.60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua Psaumes 118.61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus Psaumes 118.62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae Psaumes 118.63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua Psaumes 118.64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me Psaumes 118.65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum Psaumes 118.66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi Psaumes 118.67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi Psaumes 118.68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas Psaumes 118.69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua Psaumes 118.70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum Psaumes 118.71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas Psaumes 118.72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti Psaumes 118.73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua Psaumes 118.74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi Psaumes 118.75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me Psaumes 118.76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo Psaumes 118.77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est Psaumes 118.78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis Psaumes 118.79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua Psaumes 118.80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar Psaumes 118.81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi Psaumes 118.82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me Psaumes 118.83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus Psaumes 118.84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium Psaumes 118.85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua Psaumes 118.86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me Psaumes 118.87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua Psaumes 118.88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui Psaumes 118.89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo Psaumes 118.90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet Psaumes 118.91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi Psaumes 118.92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea Psaumes 118.93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me Psaumes 118.94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi Psaumes 118.95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi Psaumes 118.96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis Psaumes 118.97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est Psaumes 118.98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est Psaumes 118.99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est Psaumes 118.100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi Psaumes 118.101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua Psaumes 118.102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi Psaumes 118.103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo Psaumes 118.104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis Psaumes 118.105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis Psaumes 118.106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae Psaumes 118.107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum Psaumes 118.108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me Psaumes 118.109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus Psaumes 118.110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi Psaumes 118.111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt Psaumes 118.112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem Psaumes 118.113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi Psaumes 118.114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi Psaumes 118.115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei Psaumes 118.116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea Psaumes 118.117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper Psaumes 118.118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum Psaumes 118.119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua Psaumes 118.120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui Psaumes 118.121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me Psaumes 118.122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi Psaumes 118.123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae Psaumes 118.124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me Psaumes 118.125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua Psaumes 118.126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam Psaumes 118.127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion Psaumes 118.128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui Psaumes 118.129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea Psaumes 118.130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis Psaumes 118.131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam Psaumes 118.132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum Psaumes 118.133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia Psaumes 118.134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua Psaumes 118.135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas Psaumes 118.136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam Psaumes 118.137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum Psaumes 118.138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis Psaumes 118.139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei Psaumes 118.140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud Psaumes 118.141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus Psaumes 118.142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas Psaumes 118.143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea Psaumes 118.144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam Psaumes 118.145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram Psaumes 118.146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua Psaumes 118.147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi Psaumes 118.148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua Psaumes 118.149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me Psaumes 118.150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt Psaumes 118.151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas Psaumes 118.152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea Psaumes 118.153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus Psaumes 118.154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me Psaumes 118.155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt Psaumes 118.156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me Psaumes 118.157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi Psaumes 118.158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt Psaumes 118.159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me Psaumes 118.160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae Psaumes 118.161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum Psaumes 118.162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa Psaumes 118.163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi Psaumes 118.164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae Psaumes 118.165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum Psaumes 118.166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi Psaumes 118.167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer Psaumes 118.168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Psaumes 118.169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum Psaumes 118.170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me Psaumes 118.171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas Psaumes 118.172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas Psaumes 118.173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi Psaumes 118.174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea Psaumes 118.175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

Psaumes : Caput 118

Psalm 118: A Triumphal Hymn of Thanksgiving

Psalm 118 presents itself as a triumphant hymn of thanksgiving, revealing how God transforms rejection into victory. This liturgical psalm celebrates divine liberation and the justification of the righteous, offering a profound reflection on trusting in God's eternal love.

At the heart of this psalm are famous statements such as: "The stone which the builders rejected has become the cornerstone." This powerful statement speaks to God's ability to reverse difficult situations and bring light into darkness. We invite you to explore with us five biblical passages that resonate with the themes of victory and gratitude present in this inspiring psalm, often quoted in the New Testament.

Matthew 21:42

"Jesus said to them, 'Have you never read in the Scriptures: "The stone the builders rejected has become the cornerstone. This is from the Lord, and it is wonderful for us."

In this passage, Jesus quotes Psalm 118:22-23, applying it to himself as the rejected Messiah, thus emphasizing the depth of his role in the divine plan.

Acts 4:11-12

"Jesus is 'the stone which you the builders rejected, but which has become the cornerstone.' There is salvation in no one else, for there is no other name under heaven given among men by which we must be saved."

In this verse, Peter applies Psalm 118:22 to Jesus, highlighting his centrality in salvation and the necessity of believing in him for redemption.

Hebrews 13:6

"Therefore we can confidently say, 'The Lord is my helper; I will not be afraid. What can man do to me?'"

The author of the Epistle to the Hebrews quotes Psalm 118:6-7, reinforcing the believers' trust in God in the face of trials and persecution.

1 Peter 2:4-5

"As you draw near to him, Living stone—rejected by men but chosen by God and precious to Him—you are also used as living stones to build a spiritual house that will be a holy priesthood, offering spiritual sacrifices acceptable to God, through Jesus Christ."

In this passage, Peter alludes to Psalm 118:22, extending the fundamental metaphor to all believers, calling us to be living stones in the building up of the Church.

Luke 13:35

"Behold, your house is forsaken. I tell you, you will not see me again until you say, 'Blessed is he who comes in the name of the Lord."

Jesus quotes Psalm 118:26, applying it to his own coming as the Messiah, thus reminding us of the importance of recognizing and welcoming the Savior.

Psalm 118, through these quotes and reflections, invites us to celebrate God's victory in our lives and to express our gratitude for His steadfast love. May we always remember that even in times of rejection and trial, God is able to transform our challenges into triumphs.