Numeri - Caput 8

Numeri 8.1 locutus est Dominus ad Mosen dicens Numeri 8.2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt Numeri 8.3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi Numeri 8.4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum Numeri 8.5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens Numeri 8.6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos Numeri 8.7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint Numeri 8.8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato Numeri 8.9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel Numeri 8.10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos Numeri 8.11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius Numeri 8.12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis Numeri 8.13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino Numeri 8.14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei Numeri 8.15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel Numeri 8.16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos Numeri 8.17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi Numeri 8.18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel Numeri 8.19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium Numeri 8.20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi Numeri 8.21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis Numeri 8.22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Numeri 8.23 locutus est Dominus ad Mosen dicens Numeri 8.24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis Numeri 8.25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt Numeri 8.26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Numeri : Caput 8

The Consecration of the Levites in Numbers Chapter 8

Numbers chapter 8 focuses on the consecration of the Levites. This significant passage sheds light on how God prepares His servants for sacred ministry. Through precise instructions, this text describes the arrangement of the lamps on the candelabrum, as well as the rites of purification and consecration of the Levites to serve in the Tabernacle.

The Importance of Purity and Spiritual Light

This chapter emphasizes the importance of purity and spiritual light in ministry. The Levites, chosen by God, are called to serve in the sanctuary, and their consecration symbolizes a deep commitment to holiness and divine service. Numbers 8 addresses fundamental themes such as sanctification, dedicated service, and divine illumination.

Biblical Passages Related to Consecration and Service

To deepen our understanding, let's consider five biblical passages that shed light on the themes of consecration and service present in this chapter:

Reflecting on these passages, we are invited to meditate on our own consecration and commitment to God's service. May the light and purity that shaped the Levites inspire us to live our faith with devotion and integrity.