Nombres - Caput 3

Nombres 3.1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai Nombres 3.2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar Nombres 3.3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur Nombres 3.4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Nombres 3.5 locutus est Dominus ad Mosen dicens Nombres 3.6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent Nombres 3.7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii Nombres 3.8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius Nombres 3.9 dabisque dono Levitas Nombres 3.10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur Nombres 3.11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Nombres 3.12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei Nombres 3.13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus Nombres 3.14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens Nombres 3.15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra Nombres 3.16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus Nombres 3.17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari Nombres 3.18 filii Gerson Lebni et Semei Nombres 3.19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel Nombres 3.20 filii Merari Mooli et Musi Nombres 3.21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica Nombres 3.22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum Nombres 3.23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem Nombres 3.24 sub principe Eliasaph filio Lahel Nombres 3.25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis Nombres 3.26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius Nombres 3.27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua Nombres 3.28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii Nombres 3.29 et castrametabuntur ad meridianam plagam Nombres 3.30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel Nombres 3.31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem Nombres 3.32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii Nombres 3.33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua Nombres 3.34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti Nombres 3.35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur Nombres 3.36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent Nombres 3.37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus Nombres 3.38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Nombres 3.39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia Nombres 3.40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum Nombres 3.41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel Nombres 3.42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel Nombres 3.43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres Nombres 3.44 locutusque est Dominus ad Mosen Nombres 3.45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus Nombres 3.46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel Nombres 3.47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti Nombres 3.48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt Nombres 3.49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis Nombres 3.50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii Nombres 3.51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

Nombres : Caput 3

The Sacred Role of the Levites in Numbers Chapter 3

Numbers chapter 3 focuses on the Levites and their special mission, a fundamental aspect of Israel's history. God gives this tribe a unique role, that of serving at the Tabernacle, replacing the firstborn of Israel. This crucial text emphasizes the consecration of the Levites, who are called to devoted and sacred service.

Consecration and Responsibilities of the Levites

This chapter provides a detailed overview of the Levitical families, their specific responsibilities, and the counting of firstborn sons. Through these elements, Numbers 3 highlights essential themes such as holiness, devoted service, and the importance of the priesthood. These themes resonate deeply in the Christian tradition and continue to inspire believers today.

Exploring Priestly Principles

We invite you to explore five biblical passages that shed light on the priestly principles of this foundational chapter:

Through these reflections and passages, we are called to recognize the importance and depth of the sacred service of the Levites, which reminds us of our own vocation to be witnesses of the faith and ministers of divine grace.