Nombres - Caput 10

Nombres 10.1 locutus est Dominus ad Mosen dicens Nombres 10.2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra Nombres 10.3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi Nombres 10.4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel Nombres 10.5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam Nombres 10.6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione Nombres 10.7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt Nombres 10.8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris Nombres 10.9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum Nombres 10.10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester Nombres 10.11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis Nombres 10.12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan Nombres 10.13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi Nombres 10.14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab Nombres 10.15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar Nombres 10.16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon Nombres 10.17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari Nombres 10.18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur Nombres 10.19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai Nombres 10.20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel Nombres 10.21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum Nombres 10.22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Nombres 10.23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur Nombres 10.24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis Nombres 10.25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai Nombres 10.26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran Nombres 10.27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan Nombres 10.28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur Nombres 10.29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli Nombres 10.30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum Nombres 10.31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster Nombres 10.32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi Nombres 10.33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum Nombres 10.34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent Nombres 10.35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua Nombres 10.36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

Nombres : Caput 10

Israel's Journey: A Call to Mobilization

Chapter 10 of the book of Numbers represents a crucial moment in the history of the people of Israel, marking the beginning of their journey to the Promised Land. This passage reveals how God mobilizes His people to advance His divine plan. It describes the making of the silver trumpets, designed to gather the congregation and signal the people's movements, while also organizing the departure from Sinai.

Divine Communication

This chapter highlights the importance of divine communication. The silver trumpets are a powerful symbol of God's call to His people. Moses' prayer at the end of the chapter illustrates the connection between God and his people as he moves the ark, signifying his protective presence among them.

Themes of Journey and Leadership

The themes of order on the march and God's protective presence are omnipresent in this chapter. Let's explore five biblical passages that resonate with these important themes:

In conclusion, Numbers chapter 10 reminds us of the importance of listening to God's voice, obeying His commandments, and the need to unite our hearts and voices to move forward together in our faith. May we always be attentive to the divine call and walk in the order and light of his presence.