Néhémie - Caput 2

Néhémie 2.1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius Néhémie 2.2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis Néhémie 2.3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni Néhémie 2.4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli Néhémie 2.5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam Néhémie 2.6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus Néhémie 2.7 et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam Néhémie 2.8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum Néhémie 2.9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites Néhémie 2.10 et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel Néhémie 2.11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus Néhémie 2.12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam Néhémie 2.13 et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni Néhémie 2.14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret Néhémie 2.15 et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii Néhémie 2.16 magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram Néhémie 2.17 et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium Néhémie 2.18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono Néhémie 2.19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis Néhémie 2.20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem

Néhémie : Caput 2

Nehemiah's Mission of Rebuilding

Nehemiah chapter 2 marks the beginning of a vital mission: that of rebuilding. This inspiring text reveals how God opens the gates to his servant. Through the dialogue between Nehemiah and King Artaxerxes, we learn about his journey to Jerusalem and his nighttime inspection of the city walls. This chapter highlights Nehemiah's wisdom in planning, as well as his courage in the face of initial opposition.

Nehemiah 2 illustrates how God uses people in strategic positions to accomplish His purposes. In this context, we invite you to consider five biblical passages related to the themes of leadership and vision present in this crucial chapter.

Proverbs 21:1

"The king's heart is like a river controlled by the Lord; he directs it wherever he wishes." This proverb reflects Nehemiah's experience with the king in Nehemiah 2:1-8, where God moves the king's heart to favor Nehemiah.

Ezra 7:27-28

"Blessed be the Lord, the God of our fathers, who put it into the king's heart to honor the temple of the Lord in Jerusalem, and who has allowed me to be held in such high esteem by the king, his counselors, and all his mighty officials. When the hand of the Lord my God was upon me, I was encouraged and gathered some of the leaders of Israel to return with me." Ezra's experience echoes that of Nehemiah in Nehemiah 2:8, acknowledging God's hand in royal approval.

Psalm 122:6-7

"Pray for peace in Jerusalem: "May those who love you live safely! May there be peace within your walls and safety within your citadels." This psalm reflects Nehemiah's desire to rebuild and protect Jerusalem, as shown in Nehemiah 2:11-20.

2 Corinthians 5:7

"Because we live by faith, not by sight." This verse illustrates Nehemiah's attitude in Nehemiah 2:12, where he acts by faith in the vision God gave him.

James 1:5

"If any of you lacks wisdom, ask God, who gives wisdom to all freely and willingly, and it will be given to you." This principle is illustrated in the life of Nehemiah in Nehemiah 2:4-5, where he asks God for wisdom before speaking to the king.

Meditating on these passages, we are called to recognize the role of faith and wisdom in our own lives, while seeking to fulfill God's will in our daily actions.