Marc - Caput 12

Marc 12.1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Marc 12.2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Marc 12.3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum Marc 12.4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt Marc 12.5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes Marc 12.6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum Marc 12.7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas Marc 12.8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam Marc 12.9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis Marc 12.10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Marc 12.11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Marc 12.12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Marc 12.13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo Marc 12.14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus Marc 12.15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam Marc 12.16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris Marc 12.17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo Marc 12.18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes Marc 12.19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Marc 12.20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine Marc 12.21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter Marc 12.22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier Marc 12.23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem Marc 12.24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei Marc 12.25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis Marc 12.26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Marc 12.27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis Marc 12.28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Marc 12.29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est Marc 12.30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum Marc 12.31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est Marc 12.32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum Marc 12.33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Marc 12.34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare Marc 12.35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David Marc 12.36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Marc 12.37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit Marc 12.38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Marc 12.39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis Marc 12.40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium Marc 12.41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa Marc 12.42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans Marc 12.43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium Marc 12.44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

Marc : Caput 12

The Revelation of Divine Truth in Mark 12

Chapter 12 of the Gospel of Mark illustrates Jesus' final confrontations with his adversaries. In this intense text, Jesus reveals divine truth through parables about judgment, debates about taxes and the resurrection, and teachings about the Great Commandment. This chapter invites us to reflect on profound themes such as spiritual responsibility, eternal life, and love of God and neighbor.

Mark 12 presents Jesus as the supreme Teacher of truth. Through this exploration, we invite you to examine five biblical passages that are closely linked to the underlying themes of this complex chapter.

Psalm 118:22-23

"The stone that the builders rejected has become the cornerstone; this is from the Lord, and it is wonderful for us."

In Mark 12:10-11, Jesus quotes this passage in the parable of the wicked farmers, applying it to himself as the rejected Messiah. This verse highlights how the values ​​of the Kingdom of God can be disregarded by those who should recognize it.

Exodus 3:6

"He said again, 'I am the God of your father, the God of Abraham, the God of Isaac, and the God of Jacob.' So Moses covered his face, because he was afraid to look at God."

In Mark 12:26, Jesus cites this passage to prove the reality of the resurrection, affirming that God is the God of the living and not the dead. This statement reminds us that eternal life is promised to those who believe in Him.

Deuteronomy 6:4-5

"Hear, O Israel: The Lord our God is one Lord. Love the Lord your God with all your heart, with all your soul, and with all your might."

Jesus cites this commandment in Mark 12:29-30 as the greatest commandment. He thus emphasizes God's love as the foundation of all law and all Christian life.

Leviticus 19:18

"Do not seek revenge or hold a grudge against anyone, but love your neighbor as yourself. I am the Lord."

Mark 12:31 reports that Jesus cites this commandment as the second greatest commandment, emphasizing that love for others is essential to ethical living and our Christian witness.

Psalm 110:1

"The Lord said to my Lord, 'Sit at my right hand until I make your enemies a footstool for your feet.'"

In Mark 12:36, Jesus uses this passage to challenge the scribes' understanding of the nature of the Messiah, thus implying His own divinity and authority over all things.

Through these passages, we are invited to reflect more deeply on our faith and our relationship with God. May these truths guide and inspire us to live fully according to the precepts of our Lord.