Marc - Caput 1

Marc 1.1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei Marc 1.2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam Marc 1.3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Marc 1.4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Marc 1.5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua Marc 1.6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat Marc 1.7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius Marc 1.8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto Marc 1.9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Marc 1.10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso Marc 1.11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui Marc 1.12 et statim Spiritus expellit eum in desertum Marc 1.13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi Marc 1.14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei Marc 1.15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio Marc 1.16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Marc 1.17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum Marc 1.18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum Marc 1.19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia Marc 1.20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum Marc 1.21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos Marc 1.22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae Marc 1.23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit Marc 1.24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei Marc 1.25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine Marc 1.26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo Marc 1.27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Marc 1.28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae Marc 1.29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne Marc 1.30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa Marc 1.31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis Marc 1.32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes Marc 1.33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam Marc 1.34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum Marc 1.35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Marc 1.36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant Marc 1.37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te Marc 1.38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni Marc 1.39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens Marc 1.40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare Marc 1.41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare Marc 1.42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est Marc 1.43 et comminatus ei statim eiecit illum Marc 1.44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Marc 1.45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

Marc : Caput 1

Introduction to the Gospel of Mark

Mark chapter 1 begins the Gospel with a dynamic presentation of Jesus' ministry. How does the Good News really begin? This text highlights John the Baptist, Jesus' baptism, and the beginning of his ministry in Galilee. It addresses fundamental themes such as repentance, the Kingdom of God, and Jesus' power over sickness and demons. Mark 1 sets the tone for the entire Gospel, describing Jesus as the mighty Servant of God.

Exploring Central Themes

We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on the central themes of this opening chapter.

Isaiah 40:3

"A voice cries, 'In the wilderness prepare the way for the Lord; make straight paths in the desert for our God.'" » This verse is cited in Mark 1:3 as a prophecy fulfilled by John the Baptist, preparing the way for Jesus.

Matthew 3:16-17

"As soon as Jesus was baptized, he came up straight from the water. At that moment, the heavens were opened, and he saw the Spirit of God descending like a dove and settling on him. Then a voice from heaven said, 'This is my beloved Son, in whom I am well pleased.'" » This event, paralleling Jesus' baptism in Mark 1:10-11, provides additional details about the divine manifestation.

Luke 4:40-41

"At sunset, the people brought to Jesus all those who were sick with various diseases, and he laid his hands on each of them, and demons also came out of many, crying out, 'You are the Son of God!' He rebuked them and did not allow them to speak, because they knew that he was the Christ. » This excerpt from Luke parallels Mark 1:32-34, illustrating Jesus' healing ministry and his power over demons.

Psalm 103:3

"He forgives all your sins and heals all your diseases. » This psalm reflects the dual ministry of Jesus seen in Mark 1, where he forgives sins and heals diseases.

John 1:29

“The next day John saw Jesus approaching and said, ‘Look! It is the Lamb of God who takes away the sin of the world!’” This statement by John the Baptist completes his presentation of Jesus in Mark 1 by emphasizing Christ’s redemptive role.