Luc - Caput 4

Luc 4.1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum Luc 4.2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit Luc 4.3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat Luc 4.4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei Luc 4.5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis Luc 4.6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa Luc 4.7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia Luc 4.8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies Luc 4.9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum Luc 4.10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te Luc 4.11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Luc 4.12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum Luc 4.13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus Luc 4.14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo Luc 4.15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus Luc 4.16 et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere Luc 4.17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat Luc 4.18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me Luc 4.19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis Luc 4.20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum Luc 4.21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris Luc 4.22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph Luc 4.23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua Luc 4.24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua Luc 4.25 in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra Luc 4.26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam Luc 4.27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus Luc 4.28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes Luc 4.29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum Luc 4.30 ipse autem transiens per medium illorum ibat Luc 4.31 et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis Luc 4.32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius Luc 4.33 et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna Luc 4.34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei Luc 4.35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit Luc 4.36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Luc 4.37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis Luc 4.38 surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea Luc 4.39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis Luc 4.40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos Luc 4.41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum Luc 4.42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis Luc 4.43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum Luc 4.44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae

Luc : Caput 4

The Public Ministry of Jesus According to Luke Chapter 4

Chapter 4 of the Gospel of Luke marks the beginning of Jesus' public ministry. This pivotal passage defines his mission and highlights the central themes of his saving work. Through the temptations in the desert, the sermon delivered in Nazareth, and the first miracles performed in Capernaum, Luke 4 offers us a clear vision of Jesus' vocation.

The Major Themes of Luke 4

This chapter addresses essential topics such as the victory over Satan, the fulfillment of prophecies, and the liberating power that Jesus exercises over souls. Indeed, Luke 4 reveals Jesus as the anointed Messiah, sent to free the captives and bring hope to the oppressed.

Enlightening Bible Passages

We invite you to consider five biblical passages that resonate with the opening themes of this transformative chapter:

Meditating on these passages, we discover the depth of Jesus' mission and his commitment to fulfilling God's plan of redemption for humanity. May this chapter inspire us to live our faith with courage and conviction.