Luc - Caput 14

Luc 14.1 et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Luc 14.2 et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum Luc 14.3 et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare Luc 14.4 at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit Luc 14.5 et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati Luc 14.6 et non poterant ad haec respondere illi Luc 14.7 dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos Luc 14.8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo Luc 14.9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere Luc 14.11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Luc 14.12 dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Luc 14.13 sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos Luc 14.14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum Luc 14.15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei Luc 14.16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos Luc 14.17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia Luc 14.18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum Luc 14.19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum Luc 14.20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire Luc 14.21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc Luc 14.22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est Luc 14.23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea Luc 14.24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam Luc 14.25 ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos Luc 14.26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus Luc 14.27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus Luc 14.28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum Luc 14.29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei Luc 14.30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare Luc 14.31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se Luc 14.32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt Luc 14.33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus Luc 14.34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur Luc 14.35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat

Luc : Caput 14

Reflection on Luke Chapter 14

Chapter 14 of the Gospel of Luke challenges the social and spiritual norms that govern our daily lives. Through his teachings, Jesus redefines the Kingdom banquet, calling us to a deeper understanding of our commitment to God and others.

The Teachings of Jesus

This provocative text addresses several key themes, including healing on the Sabbath, teachings on humility, and the parable of the great supper. Jesus teaches us that the Kingdom of God is open to all, especially the marginalized, and highlights the cost of discipleship.

Reassessing Priorities

Luke 14 invites us to a radical reassessment of our priorities. The invitation to participate in the Kingdom banquet implies a total and sincere commitment. To this end, Jesus uses powerful metaphors that challenge us about how we live and interact with others.

Exploring Bible Passages

To explore these revolutionary themes further, we invite you to meditate on five additional biblical passages:

Each of these passages enriches our understanding of Christ's call and our responsibility as disciples. Let us reflect together on these profound truths and commit ourselves to living according to our Lord's teachings.