Lévitique - Caput 25

Lévitique 25.1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens Lévitique 25.2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini Lévitique 25.3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius Lévitique 25.4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis Lévitique 25.5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est Lévitique 25.6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te Lévitique 25.7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum Lévitique 25.8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem Lévitique 25.9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra Lévitique 25.10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam Lévitique 25.11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis Lévitique 25.12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis Lévitique 25.13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas Lévitique 25.14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo Lévitique 25.15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi Lévitique 25.16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi Lévitique 25.17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester Lévitique 25.18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore Lévitique 25.19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes Lévitique 25.20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras Lévitique 25.21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum Lévitique 25.22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera Lévitique 25.23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis Lévitique 25.24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur Lévitique 25.25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat Lévitique 25.26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire Lévitique 25.27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam Lévitique 25.28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum Lévitique 25.29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus Lévitique 25.30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo Lévitique 25.31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum Lévitique 25.32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi Lévitique 25.33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel Lévitique 25.34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est Lévitique 25.35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum Lévitique 25.36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te Lévitique 25.37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges Lévitique 25.38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus Lévitique 25.39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum Lévitique 25.40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te Lévitique 25.41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum Lévitique 25.42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum Lévitique 25.43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum Lévitique 25.44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt Lévitique 25.45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos Lévitique 25.46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam Lévitique 25.47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius Lévitique 25.48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum Lévitique 25.49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se Lévitique 25.50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata Lévitique 25.51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium Lévitique 25.52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum Lévitique 25.53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo Lévitique 25.54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis Lévitique 25.55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

Lévitique : Caput 25

Reflection on Leviticus 25: Sabbatical Years and Jubilee Leviticus 25 establishes the foundations of the Sabbatical Years and the Jubilee. How does God structure time to reflect His infinite grace? This revolutionary text establishes cycles of rest for the earth, the liberation of slaves, and the restitution of property. Thus, this chapter highlights God's concern for creation, social justice, and the redemption of His people. These laws foreshadow the final restoration we find in Christ. In this light, we invite you to consider five biblical passages that deepen our understanding of the principles of rest, freedom, and restoration, from the perspective of the Kingdom of God.

Luke 4:18-19

"The Spirit of the Lord is upon me, because he has anointed me to preach good news to the poor. He has sent me to proclaim liberty to the prisoners and recovery of sight to the blind, to set free those who are oppressed, and to proclaim the year of the Lord's favor." Jesus quotes Isaiah, referring to the Jubilee year of Leviticus 25 and applying it to his saving mission.

Acts 4:32-35

"And among the multitude of those who believed, there was one mind and one heart. No one considered anything they possessed to be their own, but they shared everything they had. [...] There was no one among them in need, for those who owned land or houses sold them, brought the money, and laid it at the apostles' feet, and it was distributed to each according to his need." This passage illustrates how the practice of the early Church reflected the principles of solidarity and redistribution of wealth set out in Leviticus 25.

Galatians 5:1

"It is for freedom that Christ has set us free. Stand firm, therefore, and do not submit again to the yoke of slavery." The apostle Paul uses the language of liberation from Leviticus 25 to describe the spiritual freedom we find in Christ.

Hebrews 4:9-10

"So there remains a Sabbath rest for the people of God; for whoever enters God's rest has also ceased from his works, just as God did from His." The author of Hebrews discusses the concept of rest in Leviticus 25, applying it to our salvation in Christ.

Romans 8:19-21

"The creation waits with eager expectation for the revealing of the children of God. For the creation was subjected to futility, not of its own volition, but because of Him who subjected it, in hope that the creation itself will be delivered from its slavery to corruption into the glorious freedom of the children of God." Here, Paul expands the concept of liberation in Leviticus 25 to all of creation, in an eschatological context rich in promise.

Meditating on these texts, we realize that the message of Leviticus 25 resonates deeply with our Christian faith, calling us to live in accordance with the values ​​of the Kingdom of God, celebrating the freedom, righteousness, and redemption we have in Christ.