Lévitique - Caput 16

Lévitique 16.1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt Lévitique 16.2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum Lévitique 16.3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum Lévitique 16.4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur Lévitique 16.5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum Lévitique 16.6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua Lévitique 16.7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii Lévitique 16.8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario Lévitique 16.9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato Lévitique 16.10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem Lévitique 16.11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum Lévitique 16.12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta Lévitique 16.13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur Lévitique 16.14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem Lévitique 16.15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi Lévitique 16.16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum Lévitique 16.17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur Lévitique 16.18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum Lévitique 16.19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel Lévitique 16.20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem Lévitique 16.21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum Lévitique 16.22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto Lévitique 16.23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi Lévitique 16.24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo Lévitique 16.25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare Lévitique 16.26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra Lévitique 16.27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lévitique 16.28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra Lévitique 16.29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos Lévitique 16.30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini Lévitique 16.31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua Lévitique 16.32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis Lévitique 16.33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum Lévitique 16.34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

Lévitique : Caput 16

The Day of Atonement in Leviticus 16

Leviticus chapter 16 establishes the Day of Atonement, a sacred time for the people of Israel, marked by rituals of purification and reconciliation. This crucial text sheds light on how Israel obtained annual forgiveness for its sins.

High Priestly Rituals

This chapter details the complex rituals performed by the high priest, including the sin sacrifice and the sending of the scapegoat. These ceremonies reveal the path to reconciliation with God, while emphasizing the gravity of sin and the need for atonement.

Prefiguring Christ's Sacrifice

The rites described in Leviticus 16 prefigure the final sacrifice of Christ, which would bring ultimate redemption to humanity. Let's consider five biblical passages that deepen our understanding of this holy day and its fulfillment in Jesus.

Biblical Passages

Hebrews 9:7: "But into the second, only the high priest entered, once a year, and never without blood, which he offered for himself and for the sins of the people which they had committed through ignorance." This verse directly refers to the practices of the Day of Atonement described in Leviticus 16, interpreting them in the light of Christ.

Hebrews 10:1-4: "The law is only a shadow of what is to come, not the reality of what is good. Therefore, by the same sacrifices offered year after year, it will never be able to make perfect those who worship. [...] For it is impossible for the blood of bulls and goats to take away sins." This passage interprets the rituals of Leviticus 16 as prefigurations of Christ's sacrifice.

Romans 3:25: "God offered him as a propitiation through faith, through his blood, demonstrating his righteousness, for by forbearance he had left the sins committed previously unpunished." Paul uses the concept of propitiation, central to Leviticus 16, to explain the significance of Christ's death.

1 John 2:2: "He is the propitiation for our sins, and not for ours only, but also for the sins of the whole world." John applies the concept of propitiation in Leviticus 16 to Christ, extending its scope to the entire world.

Matthew 27:51: "And at that moment the veil of the sanctuary was rent in two from top to bottom, and the earth quaked, and the rocks were broken." This event at Jesus' crucifixion is seen as the fulfillment of the symbolism of the Day of Atonement in Leviticus 16.

Conclusion

As we meditate on these passages, we are invited to recognize the depth of the mystery of redemption and to celebrate the grace God offers us through the sacrifice of His Son. May this holy day always remind us of the necessity of atonement and the beauty of divine mercy.