Juges - Caput 7

Juges 7.1 igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi Juges 7.2 dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum Juges 7.3 loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt Juges 7.4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur Juges 7.5 cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Juges 7.6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat Juges 7.7 et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum Juges 7.8 sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle Juges 7.9 eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua Juges 7.10 sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus Juges 7.11 et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Juges 7.12 Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris Juges 7.13 cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Juges 7.14 respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius Juges 7.15 cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian Juges 7.16 divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum Juges 7.17 et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini Juges 7.18 quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni Juges 7.19 ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas Juges 7.20 cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis Juges 7.21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt Juges 7.22 et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant Juges 7.23 fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian Juges 7.24 misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera Juges 7.25 adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis

Juges : Caput 7

Gideon's Victory: An Example of Faith and Divine Strength

Chapter 7 of Judges recounts Gideon's unlikely victory, a momentous event that illustrates how God uses the weak to accomplish great things. This strategic narrative uncovers the reduction of Gideon's army and his surprising victory over the Midianites, highlighting key themes such as divine strength in human weakness, the importance of faith, and the often unusual methods by which God works.

A Spiritual Preparation

Before the battle, Gideon receives an encouraging vision in the form of a dream about a loaf of barley bread, a symbol of God's provision that strengthens him. This moment of revelation underscores the importance of preparing oneself spiritually before facing life's challenges.

Analysis of Five Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the principles of spiritual warfare present in this inspiring chapter.

Hebrews 11:32

"And what else should I say? I have not time to tell of Gideon, Barak, Samson, Jephthah, David, Samuel, and the prophets." This verse mentions Gideon as an example of faith, highlighting his fundamental role in salvation history.

1 Samuel 14:6

"Jonathan said to his young armorbearer, 'Let us go to the uncircumcised detachment. Perhaps the Lord will work on our behalf, for nothing can prevent the Lord from saving, whether with many or with few.'" This passage echoes the lesson of Judges 7, where God reduces Gideon's army to demonstrate that victory comes from Him.

2 Corinthians 4:7

"But we have this treasure in earthen vessels, to show that this surpassing power is from God and not from us." The apostle Paul uses a metaphor which recalls the broken jars of Judges 7, illustrating how God chooses human weakness to reveal His power.

Isaiah 9:4

"For as in the day of the slaughter of Midian, you have broken the yoke that oppressed them, the yoke that was on their shoulders, and the rod of their oppressor." The prophet Isaiah refers to Gideon's victory over Midian as an example of God's liberating power.

Psalms 83:9

"Do to them as you did to Midian, as you did to Sisera and Jabin by the River Kishon." This psalm recalls the defeat of Midian and underlines God's faithfulness to his people in their struggles.

In conclusion, the story of Gideon teaches us that even in our moments of weakness, God can accomplish great things. Let us draw from these biblical stories the strength of our faith and the certainty that victory belongs to the Lord.