Juges - Caput 3

Juges 3.1 hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum Juges 3.2 et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi Juges 3.3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath Juges 3.4 dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non Juges 3.5 itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei Juges 3.6 et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum Juges 3.7 feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth Juges 3.8 iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis Juges 3.9 et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem Juges 3.10 fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum Juges 3.11 quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez Juges 3.12 addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius Juges 3.13 et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum Juges 3.14 servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis Juges 3.15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab Juges 3.16 qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore Juges 3.17 obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis Juges 3.18 cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant Juges 3.19 et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant Juges 3.20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno Juges 3.21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius Juges 3.22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt Juges 3.23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera Juges 3.24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo Juges 3.25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum Juges 3.26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath Juges 3.27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente Juges 3.28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam Juges 3.29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit Juges 3.30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis Juges 3.31 post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel

Juges : Caput 3

The First Judges of Israel

The book of Judges, particularly chapter 3, introduces us to the first judges of Israel. This passage questions how God raises up liberators for His people. Through dynamic narratives, we discover the stories of Othniel, Ehud, and Shamgar, each illustrating different methods of divine liberation.

Illuminating Themes

This chapter explores profound themes such as foreign oppression, fervent appeal to God, and the use of unlikely individuals to accomplish His purposes. Ehud's cunning and Shamgar's strength are highlighted, reminding us that God can work through those the world considers weak or insignificant.

Biblical Reflections

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the themes of liberation present in this fascinating chapter:

Reflecting on these passages, we are called to recognize the goodness and grace of God who, through unexpected circumstances and ordinary people, continues to work for the liberation and salvation of His people. Amen.