Juges - Caput 16

Juges 16.1 abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam Juges 16.2 quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent Juges 16.3 dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron Juges 16.4 post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila Juges 16.5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos Juges 16.6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas Juges 16.7 cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines Juges 16.8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum Juges 16.9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius Juges 16.10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas Juges 16.11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis Juges 16.12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum Juges 16.13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero Juges 16.14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio Juges 16.15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo Juges 16.16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est Juges 16.17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines Juges 16.18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant Juges 16.19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit Juges 16.20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo Juges 16.21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt Juges 16.22 iamque capilli eius renasci coeperant Juges 16.23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras Juges 16.24 quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos Juges 16.25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas Juges 16.26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam Juges 16.27 domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson Juges 16.28 at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam Juges 16.29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens Juges 16.30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat Juges 16.31 descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis

Juges : Caput 16

The Dramatic Life of Samson: Strength and Weakness

Judges chapter 16 immerses us in the dramatic outcome of Samson's life. This poignant story raises questions about how strength and weakness intertwine. At the heart of this narrative, we discover Samson's encounter with Delilah, marked by betrayal, capture by the Philistines, and finally, Samson's final revenge.

Deep Themes of the Chapter

This crucial text explores essential themes such as temptation, the consequences of sin, and the power of redemption. Judges 16 also demonstrates how God can use even our failures to accomplish His divine purposes. We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on these profound themes.

Biblical Reflections

Proverbs 5:3-5: "For the lips of a wicked woman drip honey; her voice is smoother than oil, but her end is bitter as gall, sharp as a two-edged sword. Their feet go down to death; their steps lead straight to the grave." This warning against seduction perfectly reflects Samson's situation with Delilah in Judges 16.

1 Peter 5:8: "Be sober and vigilant. Your enemy the devil walks around like a roaring lion, seeking someone to devour." This call for vigilance contrasts with Samson's lack of caution with Delilah in Judges 16.

James 1:14-15: "But each one is tempted by his own greed, carried away and enticed. Then greed, when it has conceived, gives birth to sin; and sin, when it is perfected, gives birth to death." This description of the process of temptation and sin resonates with Samson's fall in Judges 16.

Luke 22:46: "Why are you sleeping?" he asked them. "Get up and pray that you may not enter into temptation!" Jesus' warning to the disciples contrasts with Samson's carefree sleep on Delilah's lap in Judges 16.

Philippians 4:13: "I can do all things through Christ who strengthens me." This verse recalls Samson's recovery at the end of Judges 16 when he cries out to God, testifying to the power of faith and redemption.

Conclusion

Samson's life invites us to reflect on our own struggles with temptation and sin. May this chapter inspire us to remain vigilant and seek strength in Christ, even in our moments of weakness.