Josué - Caput 18

Josué 18.1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta Josué 18.2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas Josué 18.3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis Josué 18.4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint Josué 18.5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone Josué 18.6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem Josué 18.7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josué 18.8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem Josué 18.9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo Josué 18.10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes Josué 18.11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph Josué 18.12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven Josué 18.13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris Josué 18.14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem Josué 18.15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa Josué 18.16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel Josué 18.17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis Josué 18.18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem Josué 18.19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam Josué 18.20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas Josué 18.21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis Josué 18.22 Betharaba et Semaraim et Bethel Josué 18.23 Avim et Affara et Ofra Josué 18.24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum Josué 18.25 Gabaon et Rama et Beroth Josué 18.26 et Mesfe Cafera et Ammosa Josué 18.27 et Recem Iarafel et Tharala Josué 18.28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

Josué : Caput 18

Reflection on Joshua Chapter 18

Chapter 18 of the book of Joshua invites us to meditate on the continued division of the land and the impact of the lack of initiative among God's people. This important text describes not only the establishment of the tabernacle at Shiloh, but also the division of the remaining land, symbolizing the fulfillment of God's promise.

Key Themes

This chapter addresses crucial themes such as procrastination, the importance of action in our faith, and the role of the casting of lots in determining God's will. Joshua's leadership emerges as a key element in motivating the people to move forward and take possession of God's promises.

Five Revelatory Bible Passages

To enrich our understanding, let's reflect together on five biblical passages that resonate with the motivating themes of this challenging chapter.

Conclusion

Meditating on these passages, we are called to reflect on our own commitment to faith and the importance of acting in accordance with God's will. May the example of Joshua and the teachings of God's Word encourage us to move forward with determination toward our spiritual heritage.