Josué - Caput 10

Josué 10.1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum Josué 10.2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi Josué 10.3 misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens Josué 10.4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel Josué 10.5 congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam Josué 10.6 habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis Josué 10.7 ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi Josué 10.8 dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit Josué 10.9 inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis Josué 10.10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josué 10.11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel Josué 10.12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon Josué 10.13 steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei Josué 10.14 non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel Josué 10.15 reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae Josué 10.16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda Josué 10.17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda Josué 10.18 qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant Josué 10.19 vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras Josué 10.20 caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas Josué 10.21 reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est Josué 10.22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant Josué 10.23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon Josué 10.24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent Josué 10.25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis Josué 10.26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum Josué 10.27 cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens Josué 10.28 eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho Josué 10.29 transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam Josué 10.30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho Josué 10.31 de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam Josué 10.32 tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna Josué 10.33 eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem Josué 10.34 transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit Josué 10.35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis Josué 10.36 ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam Josué 10.37 cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio Josué 10.38 inde reversus in Dabir Josué 10.39 cepit eam atque vastavit Josué 10.40 regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius Josué 10.41 percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel Josué 10.42 a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon Josué 10.43 universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo

Josué : Caput 10

Israel's Miraculous Victory in Joshua Chapter 10

Chapter 10 of the book of Joshua immerses us in the epic tale of the battle against the Amorite coalition. This passage vividly illustrates God's supernatural intervention on behalf of his people. Through this narrative, we discover God's power manifested in spectacular ways, culminating in the memorable incident of the standing still of the sun and moon.

The Eternal Themes of Faith

This chapter addresses fundamental themes such as divine faithfulness, supernatural power, and God's sovereignty over nature. Joshua 10 is a vivid testimony to the fulfillment of God's promises regarding the conquest of the Promised Land. In this light, we invite you to explore five biblical passages that resonate with the extraordinary themes of this inspiring chapter.

Related Bible Passages

Psalm 19:1: "The heavens declare the glory of God; the firmament proclaims his handiwork." This verse perfectly illustrates the cosmic miracle recounted in Joshua 10:12-14, where the sun and moon stood still, thus testifying to God's control over creation.

Isaiah 38:8: "I will remove the shadow of the sun from the steps of Ahaz by ten paces. This is a sign that the Lord will do what he has promised." This passage echoes another miracle involving the sun, highlighting the extraordinary event of Joshua 10:12-14.

Romans 8:31: "What shall we say then to these things? If God is for us, who can be against us?" This verse recalls the central message of Joshua 10, where God fights for Israel, affirming that no one can oppose those whom God defends.

Exodus 14:14: "The Lord will fight for you; be calm." This passage highlights the continuity of divine intervention in Israel's history, echoing the theme of Joshua 10:14, where the Lord fights for His people.

Hebrews 13:8: "Jesus Christ is the same yesterday, today, and forever." This verse highlights the constancy of God's power and faithfulness, as seen in Joshua 10, where He performs extraordinary miracles to fulfill His promises.

Conclusion

The account of Joshua chapter 10 reminds us that God is a powerful and faithful ally. Through these verses and stories, we are encouraged to put our trust in Him, who is sovereign over all things. May our faith be strengthened as we contemplate the greatness of His works and His steadfast love for us.