Jean - Caput 8

Jean 8.1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti Jean 8.2 et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos Jean 8.3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio Jean 8.4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio Jean 8.5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Jean 8.6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra Jean 8.7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Jean 8.8 et iterum se inclinans scribebat in terra Jean 8.9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans Jean 8.10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit Jean 8.11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Jean 8.12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae Jean 8.13 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum Jean 8.14 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jean 8.15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam Jean 8.16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater Jean 8.17 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est Jean 8.18 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater Jean 8.19 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis Jean 8.20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius Jean 8.21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jean 8.22 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire Jean 8.23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo Jean 8.24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro Jean 8.25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis Jean 8.26 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo Jean 8.27 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Jean 8.28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor Jean 8.29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper Jean 8.30 haec illo loquente multi crediderunt in eum Jean 8.31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis Jean 8.32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos Jean 8.33 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis Jean 8.34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati Jean 8.35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum Jean 8.36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis Jean 8.37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis Jean 8.38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis Jean 8.39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite Jean 8.40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit Jean 8.41 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum Jean 8.42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit Jean 8.43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum Jean 8.44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jean 8.45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi Jean 8.46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi Jean 8.47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis Jean 8.48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes Jean 8.49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me Jean 8.50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat Jean 8.51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum Jean 8.52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum Jean 8.53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis Jean 8.54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est Jean 8.55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo Jean 8.56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est Jean 8.57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti Jean 8.58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum Jean 8.59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

Jean : Caput 8

Jesus, the Light of the World

Chapter 8 of the Gospel of John presents Jesus as the light of the world. In this passage, he challenges sin and unbelief through pivotal events, including the episode of the adulterous woman and intense debates with the Pharisees. This chapter explores profound themes such as merciful judgment, spiritual freedom, and the divine preexistence of Jesus.

The Divine Declaration

John 8 culminates with Jesus' bold declaration: "Before Abraham was, I AM." This pivotal moment invites reflection on the divine nature of Christ and His role in humanity's plan of salvation. We invite you to explore with us five biblical passages that delve deeper into the revolutionary concepts of this confrontational chapter.

Reference Bible Passages

We will now explore verses that enrich our understanding of the themes addressed in John 8.

Deuteronomy 17:6

"By the testimony of two or three witnesses, death will come to the one who is about to die; but by the testimony of one witness, death will not come." » This verse from the Mosaic Law directly relates to the discussion of Jesus' testimony in John 8, emphasizing the importance of truth and righteousness.

Isaiah 9:2

"Those who walked in darkness have seen a great light; those who lived in the land of the shadow of death have seen a great light." » This prophecy evokes Jesus' declaration that he is the light of the world in John 8:12, offering hope and redemption to those who believe in him.

Exodus 3:14

"God said to Moses, 'I AM WHO I AM.' This is what you are to say to the Israelites: 'I AM has sent me to you.'" » This verse connects to Jesus' "I Am" statements in John 8:58, revealing His divine identity and authority.

Genesis 8:44

"You belong to your father, the devil, and you want to do his will. He was a murderer from the beginning and did not hold to the truth, because there is no truth in him. When he lies, he speaks his own language, for he is a liar and the father of it. » This passage illustrates the contrast between Jesus' truth and lies, a central theme of the discussion in John 8.

Proverbs 18:21

"The tongue has power over life and death; those who love it will eat its fruit." This proverb recalls the power of words, a central element of Jesus' message in John 8, where his words bring both judgment and life.

Conclusion

John chapter 8 invites us to dive deeper into understanding who Jesus is and what he represents. As the light of the world, he calls us out of darkness and embrace the truth that sets us free. May these reflections nourish your faith and your relationship with Christ.