Jean - Caput 11

Jean 11.1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius Jean 11.2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jean 11.3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur Jean 11.4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam Jean 11.5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum Jean 11.6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus Jean 11.7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum Jean 11.8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Jean 11.9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt Jean 11.10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo Jean 11.11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Jean 11.12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit Jean 11.13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret Jean 11.14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est Jean 11.15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum Jean 11.16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo Jean 11.17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem Jean 11.18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim Jean 11.19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo Jean 11.20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Jean 11.21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Jean 11.22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus Jean 11.23 dicit illi Iesus resurget frater tuus Jean 11.24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die Jean 11.25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet Jean 11.26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc Jean 11.27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti Jean 11.28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te Jean 11.29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum Jean 11.30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha Jean 11.31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi Jean 11.32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jean 11.33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum Jean 11.34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide Jean 11.35 et lacrimatus est Iesus Jean 11.36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum Jean 11.37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur Jean 11.38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei Jean 11.39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est Jean 11.40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei Jean 11.41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me Jean 11.42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti Jean 11.43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras Jean 11.44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire Jean 11.45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum Jean 11.46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus Jean 11.47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit Jean 11.48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem Jean 11.49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam Jean 11.50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat Jean 11.51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente Jean 11.52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum Jean 11.53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum Jean 11.54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis Jean 11.55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos Jean 11.56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jean 11.57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

Jean : Caput 11

The Raising of Lazarus: A Revelatory Miracle

In John chapter 11, we discover the raising of Lazarus, a powerful act that illustrates Jesus' power over death. This miracle, both astonishing and touching, invites us to reflect on faith in times of crisis, the life-giving power of Christ, and the diverse reactions to his ministry.

The Delay of Jesus and the Dialogue with Martha

The narrative begins with Jesus' intentional delay. Although aware of Lazarus's illness, he chooses to wait before acting. This choice raises questions about our understanding of suffering and death. In his dialogue with Martha, Jesus reminds her that whoever believes in him will live even after death, thus reaffirming the importance of faith.

The Dramatic Resurrection

The resurrection of Lazarus is a dramatic and emotional moment. Jesus calls Lazarus from the tomb, demonstrating his authority over death. This miracle not only echoes God's power, but also intensifies the conflict with the Jewish authorities, who saw Jesus as a threat to their power.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of this transformative chapter, let's consider five biblical passages that highlight the themes of resurrection and eternal life:

Meditating on these passages, we are called to renew our faith in Jesus, who has the power to give us life, even in the midst of trials. May this reflection on the resurrection of Lazarus inspire us to live with hope and confidence in the promise of eternal life.