Jérémie - Caput 5

Jérémie 5.1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius Jérémie 5.2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt Jérémie 5.3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti Jérémie 5.4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui Jérémie 5.5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula Jérémie 5.6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum Jérémie 5.7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur Jérémie 5.8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat Jérémie 5.9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea Jérémie 5.10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini Jérémie 5.11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus Jérémie 5.12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus Jérémie 5.13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis Jérémie 5.14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos Jérémie 5.15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur Jérémie 5.16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes Jérémie 5.17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jérémie 5.18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem Jérémie 5.19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra Jérémie 5.20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes Jérémie 5.21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis Jérémie 5.22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud Jérémie 5.23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt Jérémie 5.24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis Jérémie 5.25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis Jérémie 5.26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros Jérémie 5.27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati Jérémie 5.28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt Jérémie 5.29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea Jérémie 5.30 stupor et mirabilia facta sunt in terra Jérémie 5.31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

Jérémie : Caput 5

Exposing Corruption in Jerusalem

Chapter 5 of the Book of Jeremiah sheds light on the widespread corruption in Jerusalem. Through this incisive text, God presents overwhelming evidence against His people, painting a picture of a society where injustice, lies, and rebellion are evident at every level. This chapter highlights crucial themes such as spiritual blindness, the accountability of leaders, and the inevitability of divine judgment.

Jeremiah 5 also contrasts human unfaithfulness with God's covenant faithfulness. To deepen our understanding of this profound denunciation, we invite you to consider five significant biblical passages.

Enlightening Bible Passages

Micah 7:2

"The godly have perished from the earth; there is not even a righteous person. Everyone is waiting to shed blood; everyone is chasing his brother with a net."

This passage demonstrates the frustrated search for a righteous person, a theme also found in Jeremiah 5:1.

Isaiah 1:3

"The ox knows its owner, and the donkey knows its master's watering trough, but Israel does not know, my people have no understanding."

This verse echoes the accusation of lack of understanding in Jeremiah 5:4-5.

Amos 3:8

"The lion roars, but who will not fear? The Sovereign Lord has spoken, but who will not prophesy?"

This passage underscores the inevitability of God's judgment, mentioned in Jeremiah 5:22.

Proverbs 1:29-31

"Because they hated knowledge and did not choose the fear of the Lord, and did not accept my advice and despised my reproof, they will eat the fruit of their own ways and be content with their own devices."

These verses illustrate the consequences of rejecting God's Word, a recurring theme in Jeremiah 5:3.

Habakkuk 1:5

"Look, O nations, and see! Marvel and be amazed! For I am doing in your days something you would not believe, even if someone told you."

This verse echoes the announcement of a surprising judgment, as mentioned in Jeremiah 5:15.

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on our own commitment to God and how we can respond to His call to justice and faithfulness.