Jérémie - Caput 48

Jérémie 48.1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit Jérémie 48.2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius Jérémie 48.3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna Jérémie 48.4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius Jérémie 48.5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt Jérémie 48.6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto Jérémie 48.7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul Jérémie 48.8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus Jérémie 48.9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles Jérémie 48.10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine Jérémie 48.11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus Jérémie 48.12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident Jérémie 48.13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam Jérémie 48.14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum Jérémie 48.15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei Jérémie 48.16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis Jérémie 48.17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus Jérémie 48.18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas Jérémie 48.19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit Jérémie 48.20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab Jérémie 48.21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath Jérémie 48.22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim Jérémie 48.23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon Jérémie 48.24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt Jérémie 48.25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus Jérémie 48.26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse Jérémie 48.27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris Jérémie 48.28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis Jérémie 48.29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius Jérémie 48.30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere Jérémie 48.31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes Jérémie 48.32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit Jérémie 48.33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit Jérémie 48.34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt Jérémie 48.35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius Jérémie 48.36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt Jérémie 48.37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium Jérémie 48.38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus Jérémie 48.39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo Jérémie 48.40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab Jérémie 48.41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis Jérémie 48.42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est Jérémie 48.43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus Jérémie 48.44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus Jérémie 48.45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus Jérémie 48.46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem Jérémie 48.47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

Jérémie : Caput 48

God's Judgment on Moab according to Jeremiah 48

Jeremiah chapter 48 powerfully proclaims God's judgment on Moab. This rich and detailed text invites us to reflect on the spiritual lessons it contains. It highlights Moab's imminent destruction, the nation's pride, and the lamentations that follow its fall.

The Lessons of Prophecy

This chapter raises important themes, such as the consequences of national pride, the futility of idols, and God's compassion, even when He pronounces judgment. Jeremiah 48 illustrates the complexity of God's emotions, which must respond to the need for justice while expressing deep sorrow at the disobedience of His people.

Five Enlightening Bible Passages

Let us consider together five biblical passages that reinforce the timeless principles stated in Jeremiah 48:

Isaiah 16:6-7

"We have heard of the pride of Moab, their exaggerated pride, their arrogance, their insolence, and their base boasting. Therefore the Moabites will weep, all of them will weep for Moab. Weep in deep sorrow for the raisin cakes of Kir-hareseth." » This passage from Isaiah echoes the theme of judgment against Moab found in Jeremiah 48, highlighting Moab's pride as the primary reason for its punishment.

Amos 2:1-2

"Thus says the Lord: 'For three transgressions of Moab and for four I will not withhold punishment, because he has made the bones of the king of Edom whitewash. Therefore I will kindle a fire in Moab, and it will consume the strongholds of Kerioth; and Moab will die with tumult, with shouts of war, and with the blast of the trumpet.' » Amos also prophesies against Moab, reinforcing the message of divine judgment present in Jeremiah 48.

Zephaniah 2:8-9

"I have heard the insults of Moab and the mockery of the Ammonites, who have insulted my people and threatened their land. Therefore I swear as long as I live," declares the Lord of hosts, the God of Israel, "Moab will become like Sodom, and Ammon like Gomorrah, a place full of nettles and salt marshes, a perpetual desolation." » This passage from Zephaniah also illustrates the consistency of the prophetic message against Moab, paralleling Jeremiah 48.

Ezekiel 25:8-11

"Thus says the Lord GOD: 'Because Moab and Seir have said, "See, the nation of Judah has become like all the nations," therefore I will uncover the flank of Moab..." Ezekiel announces a similar judgment, further reinforcing the theme of divine judgment against Moab found in Jeremiah 48.

Psalms 83:4-6

"They say, 'Come, let us destroy us as a nation, so that the name of Israel will never be forgotten!' With one goal in mind, they plot together... Moab and the Hagarites." This psalm mentions Moab among Israel's enemies, reflecting the historical context of the prophecies against this nation in Jeremiah 48.

Thus, as we meditate on these passages, we are called to recognize the gravity of sin, the importance of humility, and God's mercy, even in the face of the need for justice. May these reflections encourage us to abide in the light and truth of the Lord.