Jérémie - Caput 40

Jérémie 40.1 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem Jérémie 40.2 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum Jérémie 40.3 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic Jérémie 40.4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge Jérémie 40.5 et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jérémie 40.6 venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra Jérémie 40.7 cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem Jérémie 40.8 venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum Jérémie 40.9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jérémie 40.10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis Jérémie 40.11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan Jérémie 40.12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis Jérémie 40.13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat Jérémie 40.14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam Jérémie 40.15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda Jérémie 40.16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel

Jérémie : Caput 40

The Message of Jeremiah 40: Hope and Renewal after the Exile

Chapter 40 of the book of Jeremiah depicts the beginning of a new era for the people of Judah, marked by the post-exilic period. This sacred text reveals how God preserves a faithful remnant, offering a glimmer of hope in the darkness of desolation.

The Liberation of Jeremiah

In this chapter, we witness Jeremiah's liberation from the Babylonians. His decision to remain in Judah testifies to his commitment to his people and his faith in divine providence. Jeremiah, as a prophet, embodies the voice of God, guiding the remaining people toward reconstruction and rebirth.

Gedaliah, Governor and Sign of Hope

The choice of Gedaliah as governor of the remaining people is an act of divine mercy. It is described in 2 Kings 25:22-24, where Nebuchadnezzar, king of Babylon, appoints Gedaliah, son of Ahikam, to lead those left in Judah. ​​Gedaliah reassures the people, saying, "Do not be afraid to serve the Babylonians. » This passage resonates with God's promise to support his people even in times of crisis.

Themes of Sovereignty and Mercy

This chapter addresses crucial themes such as God's sovereignty in history and mercy in the midst of judgment. The presence of a righteous leader like Gedaliah reminds us that, even in difficult times, God remains at work, providing opportunities for renewal and prosperity.

Related Biblical Reflections

To enrich our understanding of the themes of Jeremiah 40, consider five biblical passages that resonate with this transition:

Conclusion

Jeremiah 40 offers us not only a glimpse into the history of Judah after the exile, but also timeless lessons about faith, submission, and hope. As we meditate on these passages, may we be encouraged to rely on the sovereignty of God and move forward with confidence in rebuilding our lives and communities, remaining faithful to His word.