Jérémie - Caput 36

Jérémie 36.1 et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens Jérémie 36.2 tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc Jérémie 36.3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum Jérémie 36.4 vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri Jérémie 36.5 et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini Jérémie 36.6 ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis Jérémie 36.7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc Jérémie 36.8 et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini Jérémie 36.9 factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem Jérémie 36.10 legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini audiente omni populo Jérémie 36.11 cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro Jérémie 36.12 descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae et universi principes Jérémie 36.13 et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi Jérémie 36.14 miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos Jérémie 36.15 et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum Jérémie 36.16 igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos Jérémie 36.17 et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius Jérémie 36.18 dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento Jérémie 36.19 et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis Jérémie 36.20 et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones Jérémie 36.21 misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem Jérémie 36.22 rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis Jérémie 36.23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula Jérémie 36.24 et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos Jérémie 36.25 verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos Jérémie 36.26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus Jérémie 36.27 et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens Jérémie 36.28 rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda Jérémie 36.29 et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum Jérémie 36.30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem Jérémie 36.31 et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt Jérémie 36.32 Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant

Jérémie : Caput 36

God's Word in the Face of Human Opposition

Chapter 36 of the book of Jeremiah presents a poignant account of the writing and destruction of a scroll containing God's prophecies. This story dramatically illustrates how the divine Word, even in the face of human opposition, remains indestructible. Jeremiah dictates his revelations to Baruch, who then reads them publicly, provoking a violent reaction from King Jehoiakim, who chooses to burn the scroll. However, this chapter demonstrates that God's Word cannot be broken, for it is rewritten with revealing additions.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the central themes of Jeremiah 36, let's examine five biblical passages that shed light on this reality.

2 Timothy 3:16: "All Scripture is given by inspiration of God and is profitable for teaching, rebuking, correcting, and training in righteousness." This verse underscores the importance of God's written Word, a fundamental theme in Jeremiah 36, illustrated by the scroll of prophecies.

Hebrews 4:12: "For the word of God is living and active, and sharper than any two-edged sword, piercing even to the division of soul and spirit..." This passage echoes the power and effectiveness of the divine Word, which the king attempts to destroy in Jeremiah 36.

Acts 4:29-31: "Now, Lord, consider their threats and empower your servants to speak your word boldly..." Prayer The apostles' effort to gain the courage to proclaim God's Word recalls the courage of Jeremiah and Baruch in the face of opposition.

Luke 8:15: "But those who fell on good ground are those who, with a good and willing heart, hear the word, keep it, and bear fruit with patience." This parable of Jesus contrasts with the attitude of the king in Jeremiah 36, who rejects and destroys the Word of God.

Revelation 22:18-19: "I declare to everyone who hears the words of the prophecy of this book: If anyone adds anything to them, God will add to them the plagues described in this book..." This warning about not altering the prophetic Word underscores the seriousness with which we must treat the Word of God, as Jeremiah 36 demonstrates.

Meditating on these passages, we are called to recognize the value and power of God's Word and to remain faithful to its proclamation, despite the challenges and opposition we may encounter.