Jérémie - Caput 2

Jérémie 2.1 et factum est verbum Domini ad me dicens Jérémie 2.2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur Jérémie 2.3 sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus Jérémie 2.4 audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel Jérémie 2.5 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt Jérémie 2.6 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo Jérémie 2.7 et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem Jérémie 2.8 sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt Jérémie 2.9 propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo Jérémie 2.10 transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jérémie 2.11 si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum Jérémie 2.12 obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer dicit Dominus Jérémie 2.13 duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas Jérémie 2.14 numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam Jérémie 2.15 super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis Jérémie 2.16 filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem Jérémie 2.17 numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam Jérémie 2.18 et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis Jérémie 2.19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum Jérémie 2.20 a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix Jérémie 2.21 ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena Jérémie 2.22 si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus Jérémie 2.23 quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas Jérémie 2.24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jérémie 2.25 prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo Jérémie 2.26 quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum Jérémie 2.27 dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jérémie 2.28 ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda Jérémie 2.29 quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus Jérémie 2.30 frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator Jérémie 2.31 generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te Jérémie 2.32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris Jérémie 2.33 quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas Jérémie 2.34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi Jérémie 2.35 et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi Jérémie 2.36 quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur Jérémie 2.37 nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum

Jérémie : Caput 2

God's Accusation of Judah in Jeremiah 2

Chapter 2 of the book of Jeremiah presents a poignant accusation from God against Judah. ​​This passage highlights the infidelities with which the Lord reproaches His people. Through powerful metaphors, Israel's apostasy is described in evocative terms, sometimes comparing it to an unfaithful wife, sometimes to cracked cisterns. Themes explored include ingratitude, idolatry, and the serious consequences that result from abandoning God. This chapter also contrasts divine, unwavering fidelity with human inconstancy, a contrast that merits deep reflection.

We invite you to examine with us five biblical passages that enrich our understanding of this powerful prophetic denunciation.

Enlightening Bible Passages

Hosea 2:15

"There I will restore your vineyards to you, and I will turn the valley of evil into a gate of hope. There she will sing as in the days of her youth, as on the day she left Egypt." This verse echoes the theme of Jeremiah 2:2-3, recalling Israel's early devotion to God.

Ezekiel 16:8

"I passed by you and saw you, and I saw that you were old enough to love. I spread the hem of my garment over you to cover your nakedness. I swore an oath and made a covenant with you, declares the Sovereign Lord, and you became mine." This passage reflects the theme of God's covenant with Israel mentioned in Jeremiah 2:2.

Isaiah 5:4

"What else could be done to my vineyard that I have not done? Then why has it only produced sour grapes when he expected good grapes?" This verse illustrates God's disappointment with Israel, a sentiment also echoed in Jeremiah 2:21.

Amos 5:21

"I hate and despise your religious festivals; I cannot bear your solemn assemblies." This passage reveals God's rejection of hypocritical worship, a recurring theme in Jeremiah 2:8.

2 Chronicles 36:16

"But they mocked God's messengers, despised his words, and mocked his prophets, until the anger of the Lord arose against his people, and there was no remedy." This verse illustrates Israel's persistent rejection of God's prophets, a theme addressed in Jeremiah 2:30.

These passages invite deep introspection about our relationship with God and how we honor our covenant with Him. May we always remember His faithfulness and seek to remain faithful to Him in our lives.