Jacques - Caput 5

Jacques 5.1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis Jacques 5.2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt Jacques 5.3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus Jacques 5.4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit Jacques 5.5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis Jacques 5.6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis Jacques 5.7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum Jacques 5.8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit Jacques 5.9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit Jacques 5.10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini Jacques 5.11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator Jacques 5.12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis Jacques 5.13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat Jacques 5.14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini Jacques 5.15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei Jacques 5.16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua Jacques 5.17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex Jacques 5.18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum Jacques 5.19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum Jacques 5.20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum

Jacques : Caput 5

Warnings and Encouragements in James Chapter 5

James chapter 5 concludes with a series of valuable warnings and encouragements for Christians. It asks us how to live in light of Christ's imminent return. This powerful passage warns the unrighteous rich and exhorts the oppressed to cultivate patience in times of trial.

Topics Covered by James

James, in his epistle, addresses various essential topics such as effective prayer, mutual care among believers, and the restoration of backsliders. Emphasis is placed on the importance of perseverance, honesty, and the power of intercession entrusted to us. In conclusion, James emphasizes the need to bring those who have strayed back to the truth, a mission that falls to all of us.

Five Additional Bible Passages

To deepen our understanding of the final exhortations of this powerful chapter, let's consider five biblical passages that resonate with James's teachings:

As we meditate on these passages, we are called to live diligently, pray fervently, and support our brothers and sisters in the faith. May our commitment to living by these principles help us anticipate Christ's return with renewed faith and unwavering hope.