Isaïe - Caput 3

Isaïe 3.1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae Isaïe 3.2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem Isaïe 3.3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici Isaïe 3.4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis Isaïe 3.5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem Isaïe 3.6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua Isaïe 3.7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi Isaïe 3.8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius Isaïe 3.9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala Isaïe 3.10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet Isaïe 3.11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei Isaïe 3.12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant Isaïe 3.13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos Isaïe 3.14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra Isaïe 3.15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum Isaïe 3.16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant Isaïe 3.17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit Isaïe 3.18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas Isaïe 3.19 et torques et monilia et armillas et mitras Isaïe 3.20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures Isaïe 3.21 et anulos et gemmas in fronte pendentes Isaïe 3.22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus Isaïe 3.23 et specula et sindones et vittas et theristra Isaïe 3.24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium Isaïe 3.25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio Isaïe 3.26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

Isaïe : Caput 3

The Judgment of Judah and Jerusalem according to Isaiah 3

Chapter 3 of the book of Isaiah pronounces a solemn judgment on Judah and Jerusalem. This passage invites us to reflect on the consequences of corrupt leadership and the resulting social breakdown. It highlights the lack of competent leadership and divine judgment in the face of pride and oppression that reign in society.

Themes Addressed in Isaiah 3

This incisive text addresses crucial topics such as social responsibility, the consequences of sin, and the inversion of values. Isaiah 3 serves as a solemn warning against injustice, urging us to examine our own conduct and our behavior toward others.

Five Enlightening Bible Passages

To better understand the principles of justice presented in this chapter, consider five significant Bible passages:

In conclusion, Isaiah 3 and these biblical passages remind us of the importance of justice, humility, and social responsibility. May we learn lessons from this for our daily lives and our commitment to our community.