Osée - Caput 12

Osée 12.1 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israel Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis Osée 12.2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osée 12.3 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei Osée 12.4 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo Osée 12.5 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum Osée 12.6 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius Osée 12.7 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper Osée 12.8 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit Osée 12.9 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi Osée 12.10 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis Osée 12.11 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum Osée 12.12 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri Osée 12.13 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit Osée 12.14 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est Osée 12.15 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

Osée : Caput 12

Reflection on Hosea Chapter 12

Chapter 12 of the book of Hosea invites us to draw vital lessons from the story of Jacob, a patriarch whose life is marked by deception, spiritual struggle, and a relentless pursuit of divine blessing. How does Israel's past shed light on its present? This reflective text draws significant parallels between Jacob and the nation of Israel, emphasizing the importance of returning to God and remembering His covenant.

Lessons from History

Hosea chapter 12 encourages us to reevaluate our spiritual identity as God's people. It urges us not to forget our history and to remain faithful to the promises made by the Lord. Through Jacob's example, we understand that struggle and perseverance are fundamental elements of our journey of faith.

Related Bible Passages

Let's examine together five Bible passages that resonate with the fundamental themes of Hosea chapter 12:

In conclusion, Hosea chapter 12 reminds us of the importance of our spiritual heritage and invites us to commit ourselves to living according to the covenant God has established with us. May we always turn to Him, seeking His blessing and practicing righteousness in our daily lives.