Genèse - Caput 1

Genèse 1.1 in principio creavit Deus caelum et terram Genèse 1.2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas Genèse 1.3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux Genèse 1.4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras Genèse 1.5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus Genèse 1.6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis Genèse 1.7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita Genèse 1.8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus Genèse 1.9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Genèse 1.10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum Genèse 1.11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita Genèse 1.12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum Genèse 1.13 factumque est vespere et mane dies tertius Genèse 1.14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos Genèse 1.15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita Genèse 1.16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas Genèse 1.17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram Genèse 1.18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum Genèse 1.19 et factum est vespere et mane dies quartus Genèse 1.20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli Genèse 1.21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum Genèse 1.22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram Genèse 1.23 et factum est vespere et mane dies quintus Genèse 1.24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita Genèse 1.25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum Genèse 1.26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra Genèse 1.27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos Genèse 1.28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram Genèse 1.29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam Genèse 1.30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita Genèse 1.31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Genèse : Caput 1

Lisez caput 1 de Genèse (Vulgate). Aperçu: in principio creavit Deus caelum et terram...