Genèse - Caput 50

Genèse 50.1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum Genèse 50.2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem Genèse 50.3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus Genèse 50.4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Genèse 50.5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar Genèse 50.6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es Genèse 50.7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti Genèse 50.8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen Genèse 50.9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica Genèse 50.10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Genèse 50.11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti Genèse 50.12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis Genèse 50.13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre Genèse 50.14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre Genèse 50.15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus Genèse 50.16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur Genèse 50.17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Genèse 50.18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus Genèse 50.19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem Genèse 50.20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos Genèse 50.21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus Genèse 50.22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis Genèse 50.23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Genèse 50.24 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob Genèse 50.25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto Genèse 50.26 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto

Genèse : Caput 50

Reflection on Genesis Chapter 50 Genesis chapter 50 marks the conclusion of the patriarchal narrative, offering a profound illustration of forgiveness and divine providence through the story of Joseph. This moving text addresses Jacob's funeral, the fear of Joseph's brothers after their father's death, and the reaffirmation of Joseph's forgiveness. It highlights essential themes such as God's sovereignty over evil, the importance of family reconciliation, and faith in God's promise of a return to the Promised Land.

Meditation on Biblical Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the eternal principles of this final chapter of Genesis:

May these reflections nourish your faith and remind you of the greatness of divine providence in our lives.