Genèse - Caput 42

Genèse 42.1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis Genèse 42.2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia Genèse 42.3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto Genèse 42.4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali Genèse 42.5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan Genèse 42.6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui Genèse 42.7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria Genèse 42.8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis Genèse 42.9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis Genèse 42.10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos Genèse 42.11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali Genèse 42.12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis Genèse 42.13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super Genèse 42.14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis Genèse 42.15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus Genèse 42.16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Genèse 42.17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus Genèse 42.18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo Genèse 42.19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Genèse 42.20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat Genèse 42.21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Genèse 42.22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur Genèse 42.23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos Genèse 42.24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos Genèse 42.25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita Genèse 42.26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt Genèse 42.27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi Genèse 42.28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus Genèse 42.29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes Genèse 42.30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae Genèse 42.31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias Genèse 42.32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan Genèse 42.33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite Genèse 42.34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Genèse 42.35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus Genèse 42.36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Genèse 42.37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

Genèse : Caput 42

Joseph's Reunion with His Brothers: A Journey of Reconciliation

Genesis chapter 42 begins Joseph's poignant reunion with his brothers. In this account, Joseph tests his brothers' integrity, revealing the complexity of family ties. This emotionally charged text recounts the first journey of Jacob's sons to Egypt, where they go in search of food. They encounter Joseph, whom they do not recognize, and endure the trials he imposes upon them. This chapter addresses profound themes such as guilt, regret, and the awakening of conscience, marking the beginning of a process of reconciliation and family healing.

Reflection on Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that are closely related to the complex themes of this revealing chapter.

Acts 7:11-12

"Then all the land of Egypt and Canaan was devastated by famine and great suffering, and our ancestors could find no food. When Jacob heard that there was grain in Egypt, he sent our ancestors there for the first time." This passage summarizes the tragic events that led Joseph's brothers to Egypt, as described in Genesis 42.

Romans 8:28

"We know that in all things God works for the good of those who love him, of those who have been called according to his purpose." This verse illustrates the divine plan that transcends trials, as does the story of Joseph in Genesis 42.

Matthew 5:44

"But I say to you: love your enemies and pray for those who persecute you." Joseph's attitude, which helps his brothers despite the suffering they inflicted on him, embodies this essential teaching of Jesus.

Proverbs 28:13

"He who conceals his sins will not prosper, but he who confesses and forsakes them will have mercy." This proverb summarizes the beginning of the process of repentance that Joseph's brothers begin to experience in Genesis 42.

Hebrews 12:11

"No discipline seems at the time to be a cause of joy, but rather of sorrow. Later, however, it produces fruits of righteousness and peace for those who have been trained by The trials Joseph imposed on his brothers can be seen as a form of discipline that, despite its harshness, ultimately leads to reconciliation.

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on our own lives and how God works in us through our trials and relationships. May these teachings guide us to a greater understanding of mercy and reconciliation.