Genèse - Caput 34

Genèse 34.1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius Genèse 34.2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem Genèse 34.3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit Genèse 34.4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem Genèse 34.5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent Genèse 34.6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob Genèse 34.7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset Genèse 34.8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem Genèse 34.9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite Genèse 34.10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam Genèse 34.11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo Genèse 34.12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem Genèse 34.13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis Genèse 34.14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos Genèse 34.15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus Genèse 34.16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus Genèse 34.17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus Genèse 34.18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius Genèse 34.19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui Genèse 34.20 ingressique portam urbis locuti sunt populo Genèse 34.21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus Genèse 34.22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes Genèse 34.23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum Genèse 34.24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus Genèse 34.25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis Genèse 34.26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam Genèse 34.27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri Genèse 34.28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant Genèse 34.29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas Genèse 34.30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea Genèse 34.31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

Genèse : Caput 34

Reflection on Genesis Chapter 34

Genesis chapter 34 immerses us in a tragic and revealing episode: the incident of Dinah at Shechem. This event raises profound questions about the consequences of violence and revenge within a family. The narrative evokes Dinah's rape, Shechem's marriage proposal, and the brutal reaction of Jacob's sons, highlighting themes such as family honor, sexual violence, deception, and the repercussions of impulsive actions.

Moral Complexities

Genesis 34 exposes the moral complexities and dangers facing Jacob's family. The characters' rash decisions and violent emotions lead to disastrous consequences, inviting us to reflect on our own actions and motivations.

Related Bible Passages

To deepen our understanding of these difficult themes, consider five biblical passages that resonate with the lessons of this powerful chapter:

Psalm 11:5: "The Lord tests the righteous, but his soul hates the wicked and those who love violence." This psalm reminds us of divine judgment on violence, similar to that described in Genesis 34.

Romans 12:19: "Do not avenge yourselves, beloved, but commit your anger to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay,' says the Lord." This verse underlines the contrast between the vengeance of Jacob's sons and the call to trust in God.

Proverbs 29:22: "An angry man stirs up strife, and a furious man commits many transgressions." This proverb illustrates the impulsive and violent actions of Simeon and Levi in ​​the Genesis account.

James 1:20: "Because the anger of man does not produce the righteousness of God." This verse highlights the harmful consequences of revenge, as experienced by the sons of Jacob.

Galatians 5:23: "Against such things there is no law." This passage, which lists the fruit of the Spirit, contrasts with the lack of self-control demonstrated in Genesis 34.

Conclusion

This chapter of Genesis calls us to a deep reflection on human nature and the choices we make in the face of injustice. Through these biblical verses, we are encouraged to seek peace, avoid violence, and entrust our resentments to God, who alone can bring true justice.