Genèse - Caput 31

Genèse 31.1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus Genèse 31.2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius Genèse 31.3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum Genèse 31.4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges Genèse 31.5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum Genèse 31.6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro Genèse 31.7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi Genèse 31.8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt Genèse 31.9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi Genèse 31.10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum Genèse 31.11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum Genèse 31.12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban Genèse 31.13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae Genèse 31.14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri Genèse 31.15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum Genèse 31.16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac Genèse 31.17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit Genèse 31.18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan Genèse 31.19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui Genèse 31.20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret Genèse 31.21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad Genèse 31.22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob Genèse 31.23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad Genèse 31.24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob Genèse 31.25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium Genèse 31.26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio Genèse 31.27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara Genèse 31.28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc Genèse 31.29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius Genèse 31.30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos Genèse 31.31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas Genèse 31.32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola Genèse 31.33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis Genèse 31.34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti Genèse 31.35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est Genèse 31.36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me Genèse 31.37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te Genèse 31.38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi Genèse 31.39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas Genèse 31.40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis Genèse 31.41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus Genèse 31.42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri Genèse 31.43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis Genèse 31.44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te Genèse 31.45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum Genèse 31.46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum Genèse 31.47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae Genèse 31.48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis Genèse 31.49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis Genèse 31.50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit Genèse 31.51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te Genèse 31.52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans Genèse 31.53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac Genèse 31.54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

Genèse : Caput 31

Jacob's Flight: A Test of Faith

Genesis chapter 31 recounts Jacob's flight from Laban, a pivotal moment in biblical history. This captivating account shows us how God protects His chosen one in times of tension and conflict. Jacob, aware of the need to return to Canaan, faces a dilemma: how can he leave Laban without provoking his anger? This chapter highlights divine faithfulness, the protection God offers to those who trust Him, and the importance of oaths in resolving conflicts.

Key Themes of Genesis 31

This text addresses key themes such as God's faithfulness, which is manifested through the promises made to Jacob. We also see Jacob's spiritual growth, as he gradually learns to trust God in difficult situations. Her trust in God is tested, but she emerges strengthened.

Meditation on Bible Passages

To deepen our understanding of the themes of this dramatic chapter, let's meditate on five Bible passages that shed light on our reflection:

As we meditate on these passages, we are invited to reflect on our own faith and how we trust God in our trials. May Jacob's flight and God's promises inspire us to remain firm in our trust in God, even in the face of uncertainty.