Genèse - Caput 13

Genèse 13.1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam Genèse 13.2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri Genèse 13.3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai Genèse 13.4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini Genèse 13.5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula Genèse 13.6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter Genèse 13.7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra Genèse 13.8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus Genèse 13.9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam Genèse 13.10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor Genèse 13.11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo Genèse 13.12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis Genèse 13.13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis Genèse 13.14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem Genèse 13.15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum Genèse 13.16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit Genèse 13.17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam Genèse 13.18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

Genèse : Caput 13

The Separation of Abraham and Lot: A Lesson for Managing Family Conflict

Genesis chapter 13 presents a pivotal moment in Abraham's story, marking the separation between him and his nephew Lot. This narrative, rich in lessons, questions how to fairly manage conflict within the family and beyond.

A Return to Canaan and a Generous Choice

In this chapter, we witness Abraham's return to Canaan after a difficult period. The conflict that arises between Abraham's shepherds and Lot's shepherds highlights crucial issues such as stewardship, peace, and trust in God. Abraham, as a man of faith, chose to give Lot the best land, illustrating remarkable generosity and a desire for peace.

The Divine Covenant Reaffirmed

Genesis 13 not only narrates a conflict; it also reaffirms God's covenant with Abraham. This promise of blessing and prosperity on this earth is a powerful reminder of God's faithfulness, encouraging believers to maintain their trust in God's promises.

Five Enlightening Bible Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the enduring principles presented in this revelatory chapter:

In conclusion, Genesis chapter 13 reminds us of the importance of peace, humility, and faith in our relationships, whether within family or community. Through Abraham's example, we are called to cultivate generosity and seek peaceful solutions in our own lives.