Ézéchiel - Caput 5

Ézéchiel 5.1 et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos Ézéchiel 5.2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos Ézéchiel 5.3 et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui Ézéchiel 5.4 et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel Ézéchiel 5.5 haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras Ézéchiel 5.6 et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt Ézéchiel 5.7 idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati Ézéchiel 5.8 ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium Ézéchiel 5.9 et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas Ézéchiel 5.10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum Ézéchiel 5.11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor Ézéchiel 5.12 tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos Ézéchiel 5.13 et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis Ézéchiel 5.14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis Ézéchiel 5.15 et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae Ézéchiel 5.16 ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis Ézéchiel 5.17 et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum

Ézéchiel : Caput 5

The Judgment of Jerusalem in Ezekiel Chapter 5

Ezekiel chapter 5 focuses on symbolic actions that highlight the severe judgment of Jerusalem. Through powerful imagery, God illustrates the city's punishment, revealing the gravity of His people's sins, including idolatry and disobedience. The cutting of Ezekiel's hair and beard becomes a poignant symbol of the destruction and imminent dispersion of the chosen people.

The Reasons for Divine Judgment

This chapter carefully details the reasons that led to this divine punishment. The severity of the punishment is directly related to Jerusalem's privileged position, a city chosen by God to be the center of His people. Ezekiel calls us to reflect deeply on the consequences of our actions and on divine justice, which, although sometimes difficult to understand, is always just.

Reflection on Scripture

To better understand the themes of justice and judgment present in this troubling chapter, we invite you to meditate on five biblical passages that resonate with this message:

Meditating on these passages, we are invited to consider the depth of divine justice and to renew our commitment to God, ensuring that we remain faithful to His commandments and His Word.