Ézéchiel - Caput 42

Ézéchiel 42.1 et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem Ézéchiel 42.2 in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos Ézéchiel 42.3 contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici Ézéchiel 42.4 et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem Ézéchiel 42.5 ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii Ézéchiel 42.6 tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra Ézéchiel 42.7 et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum Ézéchiel 42.8 quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum Ézéchiel 42.9 et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori Ézéchiel 42.10 in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia Ézéchiel 42.11 et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum Ézéchiel 42.12 secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus Ézéchiel 42.13 et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est Ézéchiel 42.14 cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum Ézéchiel 42.15 cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum Ézéchiel 42.16 mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ézéchiel 42.17 et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum Ézéchiel 42.18 et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ézéchiel 42.19 et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae Ézéchiel 42.20 per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum

Ézéchiel : Caput 42

Holiness in the Temple: Reflections on Ezekiel Chapter 42

Chapter 42 of the book of Ezekiel continues the detailed description of the temple, with a particular focus on the priests' chambers. These sacred spaces are not simply physical locations, but they symbolize the sanctity of divine service. Through the dimensions and locations of these rooms, Ezekiel emphasizes the necessary separation between the sacred and the common, a fundamental principle in our relationship with God.

Preparation and Purity in the Service of God

This chapter teaches us the importance of preparation and purity for those called to serve the Lord. The precision of the measurements described in Ezekiel 42 highlights the perfection of God's plan, reminding us that every detail is important in serving God.

Enlightening Bible Passages

To broaden our understanding of holiness in serving God, let's reflect on five biblical passages that resonate with the teachings of Ezekiel 42:

Meditating on these passages, we are invited to consider our own lives and our service to God, seeking to live in holiness and respect the greatness of His calling. May every act of our service be a reflection of His glory and a manifestation of our devotion.