Ézéchiel - Caput 40

Ézéchiel 40.1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc Ézéchiel 40.2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum Ézéchiel 40.3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta Ézéchiel 40.4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ézéchiel 40.5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno Ézéchiel 40.6 et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine Ézéchiel 40.7 et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos Ézéchiel 40.8 et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno Ézéchiel 40.9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus Ézéchiel 40.10 porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte Ézéchiel 40.11 et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum Ézéchiel 40.12 et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde Ézéchiel 40.13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium Ézéchiel 40.14 et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portae undique per circuitum Ézéchiel 40.15 et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos Ézéchiel 40.16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum Ézéchiel 40.17 et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti Ézéchiel 40.18 et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius Ézéchiel 40.19 et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem Ézéchiel 40.20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine Ézéchiel 40.21 et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum Ézéchiel 40.22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam Ézéchiel 40.23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos Ézéchiel 40.24 et duxit me ad viam australem et ecce porta quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores Ézéchiel 40.25 et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum Ézéchiel 40.26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius Ézéchiel 40.27 et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos Ézéchiel 40.28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores Ézéchiel 40.29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos Ézéchiel 40.30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum Ézéchiel 40.31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam Ézéchiel 40.32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores Ézéchiel 40.33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum Ézéchiel 40.34 et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius Ézéchiel 40.35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores Ézéchiel 40.36 thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum Ézéchiel 40.37 vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius Ézéchiel 40.38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum Ézéchiel 40.39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto Ézéchiel 40.40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae Ézéchiel 40.41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt Ézéchiel 40.42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima Ézéchiel 40.43 et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis Ézéchiel 40.44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis Ézéchiel 40.45 et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi Ézéchiel 40.46 porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei Ézéchiel 40.47 et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi Ézéchiel 40.48 et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde Ézéchiel 40.49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde

Ézéchiel : Caput 40

The Vision of the Future Temple in Ezekiel 40

Chapter 40 of the book of Ezekiel immerses us in a sacred vision of the future temple, a structure that embodies God's presence among His people. Through detailed descriptions, God reveals the dimensions and design of this visionary temple, beginning with its gates and courtyards. This text highlights the precision and sacredness of God's plan, inviting believers to meditate on the themes of restoration and divine perfection.

Emerging Spiritual Themes

Ezekiel 40 reminds us that God's presence is central to the lives of His people. Five biblical passages enrich our understanding of this architectural chapter and its profound symbolism.

Exploring Biblical Passages

Revelation 21:15: "The angel who spoke to me had a golden rod as a measure to measure the city, its gates, and its walls." This verse evokes the measurement of the heavenly city, which echoes the detailed measurement of the temple in Ezekiel 40.

Zechariah 2:1-2: "Then I lifted up my eyes and saw a man with a measuring line in his hand. I asked him, 'Where are you going?' He answered me, 'I will measure Jerusalem to determine its width and its length.'" Zechariah's vision of a man measuring Jerusalem resonates with the measurement of the temple in Ezekiel 40.

Hebrews 8:5: "They serve in a sanctuary that is a copy and a shadow of the one in heaven. This is why Moses was warned as he prepared to build the tabernacle: "See that you make everything according to the pattern shown you on the mountain." This passage emphasizes the idea of ​​a heavenly temple, of which the earthly temple, as described in Ezekiel 40, would be a reflection.

1 Kings 6:1-2: "In the four hundred and eighty year after the Israelites had left Egypt, in the fourth year of Solomon's reign over Israel, in the month Ziveh, the second month, he began to build the temple of the Lord. The temple that King Solomon built for the Lord was 27 meters long, 9 meters wide, and 13 and a half meters high." This detailed description of Solomon's Temple recalls the precise measurements of Ezekiel 40.

Exodus 25:9: "Make everything as I show you, according to the pattern of the tabernacle and of every vessel." This instruction for the construction of the tabernacle emphasizes the importance of precise details in the construction of holy places, as illustrated in Ezekiel 40.

Closing Meditation

Through these scriptures, we are called to contemplate the majesty and greatness of God, as well as the importance of respecting the plans He has established. Ezekiel chapter 40 invites us to reflect on our own relationship with the sacred and to consider how we, in turn, can be witnesses to the divine presence in our daily lives.