Ézéchiel - Caput 37

Ézéchiel 37.1 facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus Ézéchiel 37.2 et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer Ézéchiel 37.3 et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti Ézéchiel 37.4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini Ézéchiel 37.5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis Ézéchiel 37.6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus Ézéchiel 37.7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam Ézéchiel 37.8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant Ézéchiel 37.9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant Ézéchiel 37.10 et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Ézéchiel 37.11 et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus Ézéchiel 37.12 propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel Ézéchiel 37.13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus Ézéchiel 37.14 et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus Ézéchiel 37.15 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 37.16 et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius Ézéchiel 37.17 et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua Ézéchiel 37.18 cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis Ézéchiel 37.19 loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius Ézéchiel 37.20 erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum Ézéchiel 37.21 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam Ézéchiel 37.22 et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna Ézéchiel 37.23 neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus Ézéchiel 37.24 et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea Ézéchiel 37.25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum Ézéchiel 37.26 et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum Ézéchiel 37.27 et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus Ézéchiel 37.28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum

Ézéchiel : Caput 37

The Vision of the Valley of Dry Bones

Chapter 37 of the book of Ezekiel presents us with an emblematic vision: that of the Valley of Dry Bones. Through this powerful image, God offers us renewed hope. This striking text illustrates not only Israel's national resurrection, but also its spiritual rebirth.

The Reunification of the Tribes

This chapter prophesies the reunification of the tribes of Israel, who, once divided, will come together under a single king. Ezekiel 37 addresses major themes such as renewal, the life-giving power of the Spirit, and the eternal faithfulness of God.

Enlightening Bible Passages

Let's examine five Bible passages that illuminate the profound themes of this inspiring chapter:

1 Corinthians 15:54-55

"But when the corruptible has put on incorruption, and mortal immortality, then will come to pass what is written: 'Death has been destroyed by victory.' "Where, O death, is your victory? Where is your sting, O death?" » - In this passage, Paul uses language similar to that of the vision of the dry bones in Ezekiel 37, evoking ultimate victory over death.

John 11:25-26

"Jesus said to her, 'I am the resurrection and the life. Whoever believes in me, even if he dies, will live; and whoever lives and believes in me will never die. Do you believe this?' » - Jesus' words about the resurrection resonate deeply with the theme of renewed life in Ezekiel 37.

Hosea 6:2

"After two days he will revive us, and on the third day he will restore us to life before him." - Hosea's promise of restoration echoes the theme of national resurrection in Ezekiel 37.

Romans 11:15

"For if the casting away of them is the reconciling of the world, what will the acceptance of them be but life from the dead? » - Paul evokes "life from the dead" to describe Israel's restoration, resonating with the vision of Ezekiel 37.

Isaiah 26:19

"Yet your dead will live; their bodies will be raised. You who have returned to dust, awake and sing for joy. Your dew is like the morning dew; the earth will give birth to its dead." » - This promise of resurrection in Isaiah aligns harmoniously with the vision of dry bones in Ezekiel 37.

As we meditate on these passages, we are called to recognize God's power in our lives, embrace the promise of renewal, and unite in the hope of resurrection.