Ézéchiel - Caput 33

Ézéchiel 33.1 et factum est verbum Domini ad me dicens Ézéchiel 33.2 fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem Ézéchiel 33.3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo Ézéchiel 33.4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit Ézéchiel 33.5 sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit Ézéchiel 33.6 quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram Ézéchiel 33.7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me Ézéchiel 33.8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ézéchiel 33.9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti Ézéchiel 33.10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus Ézéchiel 33.11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel Ézéchiel 33.12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ézéchiel 33.13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur Ézéchiel 33.14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ézéchiel 33.15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur Ézéchiel 33.16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet Ézéchiel 33.17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est Ézéchiel 33.18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis Ézéchiel 33.19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis Ézéchiel 33.20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel Ézéchiel 33.21 et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas Ézéchiel 33.22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius Ézéchiel 33.23 et factum est verbum Domini ad me dicens Ézéchiel 33.24 fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem Ézéchiel 33.25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis Ézéchiel 33.26 stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis Ézéchiel 33.27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur Ézéchiel 33.28 et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat Ézéchiel 33.29 et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt Ézéchiel 33.30 et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino Ézéchiel 33.31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ézéchiel 33.32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea Ézéchiel 33.33 et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos

Ézéchiel : Caput 33

Reflection on Ezekiel 33

Chapter 33 of the book of Ezekiel reconnects with the prophetic calling entrusted to him. It raises a fundamental question: what responsibility does God impose on his messenger? In this pivotal text, the prophet is compared to a watchman, highlighting his duty to warn the people.

Individual Responsibility and Repentance

This chapter addresses crucial themes such as individual responsibility, repentance, and divine justice. Ezekiel 33 represents a significant transition in prophecy, moving toward the hope of long-awaited restoration. We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on the fundamental principles of this vital chapter.

Illuminating Bible Passages

Jeremiah 6:17: "I set watchmen over them and said, 'Listen to the sound of the trumpet!' But you said, 'We will not heed it.'" This verse resonates with the theme of the watchman's responsibility found in Ezekiel 33.

Isaiah 58:1: "Cry aloud, do not hold back! Lift up your voice like a trumpet. Make known to my people their rebellion, and to the house of Jacob their sins." The prophet Isaiah, like Ezekiel, emphasizes the importance of warning the people.

Acts 20:26-27: "Therefore I say to you today that I am innocent of the blood of any man. For I have not failed to declare to them all the will of God." The apostle Paul embodies the principle of stewardship, as presented in Ezekiel 33.

Hebrews 13:17: "Obey your leaders and submit to their authority. They care about you as those who must give account. Obey them, so that their work may be a joy and not a burden, for it would be of no benefit to you." This verse highlights the mutual accountability between leaders and their followers, a recurring theme in Ezekiel 33.

James 5:19-20: "My brothers, if one of you strays from the truth and someone turns him back, you know that he who turns a sinner from his error will save that person's life and forgiveness of many sins." James reiterates the importance of turning back those who have strayed, echoing the call to repentance in Ezekiel 33.

Conclusion

Reflecting on these passages, we better understand the depth of Ezekiel's mission and the scope of his message. May we, in turn, be attentive watchmen and faithful witnesses of divine truth.